Charter Document - 00960027
Charter Number: | 00960027 |
---|---|
Cartulary Title: | York Minster Fasti |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Promise |
Date: | 1249 - 1250 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus de Hudeleston[] miles salutem in Domino Noveritis quod magister Sewalus decanus Eboracensis dedit michi de gracia speciali licenciam audiendi divina hoc anno in capella constructa in curia mea de Hodeleston[] ita tamen quod in precipuis festivitatibus hec audiam in matrici ecclesia mea de Schirburn et quod ad ipsam etiam veniam aliis diebus quando predicacio ibi fiet nisi corporis mei valitudo impediat et tunc presbiter meus illuc ibit cum familia mea Presbiter autem meus antequam in capella predicta ministret presentabitur a me ipsi decano et ab ipso approbatus jurabit fidelitatem matrici ecclesie de Schirburn et quod omnes obvenciones predicte capelle et oblaciones ibi factas restituet absque diminucione fideliter matrici ecclesie Et preterea ne occasione hujus cantarie ecclesiam de Schirburne in aliquo ledi contingat ego promitto me soluturum hoc anno ecclesie de Schirburn tres solidos ad duos terminos anni scilicet in festo Pentecost[es] xviij denarios et in festo sancti Martini in hyme xviij denarios Insuper ego confiteor et presenti scriptura protestor quod nullum jus habeo habend cantariam in predicta capella sed solum cum canonicus prebende de Fenton qui pro tempore fuerit graciam michi fecerit super hoc specialem In hujus autem rei testimonium presens scriptum sigillo meo signavi Actum xiiij kal Februarii anno Domini mccxl nono Hiis testibus domino Roberto Haget thesaurario Ebor[acensi] et domino Roberto capellano suo et domino Willelmo vicario de Fenton[] et aliis
Markups
Names Markup:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus de Hudeleston[] miles salutem in Domino Noveritis quod magister Sewalus decanus Eboracensis dedit michi de gracia speciali licenciam audiendi divina hoc anno in capella constructa in curia mea de Hodeleston[] ita tamen quod in precipuis festivitatibus hec audiam in matrici ecclesia mea de Schirburn et quod ad ipsam etiam veniam aliis diebus quando predicacio ibi fiet nisi corporis mei valitudo impediat et tunc presbiter meus illuc ibit cum familia mea Presbiter autem meus antequam in capella predicta ministret presentabitur a me ipsi decano et ab ipso approbatus jurabit fidelitatem matrici ecclesie de Schirburn et quod omnes obvenciones predicte capelle et oblaciones ibi factas restituet absque diminucione fideliter matrici ecclesie Et preterea ne occasione hujus cantarie ecclesiam de Schirburne in aliquo ledi contingat ego promitto me soluturum hoc anno ecclesie de Schirburn tres solidos ad duos terminos anni scilicet in festo Pentecost[es] xviijnumeral denarios et in festo sancti Martini in hyme xviijnumeral denarios Insuper ego confiteor et presenti scriptura protestor quod nullum jus habeo habend cantariam in predicta capella sed solum cum canonicus prebende de Fenton qui pro tempore fuerit graciam michi fecerit super hoc specialem In hujus autem rei testimonium presens scriptum sigillo meo signavi Actum xiiijnumeral kal Februarii anno Domini mccxl nonodate Hiis testibus domino Roberto Haget thesaurario Ebor[acensi] et domino Roberto capellano suo et domino Willelmo vicario de Fenton[] et aliis