Charter Document - 00952001
Charter Number: | 00952001 |
---|---|
Cartulary Title: | Lordship and Landscape in Norfolk 1250-1350, the Early Records of Holkham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Memorandum |
Date: | 1306 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum quod die lune proxima post festum assencionis domini ad ecclesiam de Holkham anno regni regis Edwardi filij regis Henrici tricesimo quarto coram Simone Caperony attornato Rogeri Cosyn senescallo domini Hugonis de Veer et magistro Reginaldo de Waterdene senescallo Walteri de Calthorp et Roberto de Botune fratre domini Philippi prioris de Walsingham et coram aliis ibidem existentibus in presencia Iohannis le Warner balliui hundredi de Northgrenehowe qui extunc erat in manu domini regis facta fuit ista inquisicio de faldis de Holkham per Ricardum Hauene Willelmum le Messor Eborardum Underhowe Gilbertum Cocche Martinum Rust Galfridum Thurbern Rogerum Slopere Radulfum Daulyn Iohannem filium Emme Iohannem Leuare Clementem Permelay et Iohannem Euerich[] qui dicunt super sacramentum suum quod nouem sunt falde communes currentes vndique in campis et in brueris eiusdem ville et non plures videlicet falda domini Hugonis de Veer abbatis de Crek prioris de Walsingham prioris de Petra Martini Goldewyn Iohannis le Bret Iohannis Ayneld ex dimissione Walteri Hakoun Iohannis Hammond ex dimissione Galfridi le Bret et falda Iohannis Godwyne Sunt et alie falde iuxta mariscum saleficum ibidem et iuxta campum adiacentes annuatim currentes videlicet falda domini Hugonis de Veer prioris de Walsingham abbatis de Derham Ricardi le Northerne ex dimissione Bartholomei de Burgate et Willelmi Silke ex dimissione Payn Wolleman Sunt alie falde que vocantur Cotesfoldes que habent cursum suum in campis eiusdem ville in locis diuersis que debent leuari circa festum Sancti Iacobi apostoli et habent cursum suum vsque festum Sancti Martini videlicet falda Prioris de Petra et Humfredi Dauyd coniunctim que habent cursum suum inter Hadehowe et Thorpemere alia que vocatur Hamestalfolde quam emit Bartholomew de Burgate de Bartholomeo filio Simonis de Wychton[] currens inter Thorpmere et Creykgate et Coppynge tercia Humfredi Dauyd et parcennorum suorum loco Eborardi Cayly currens inter Clynt et Hadehowe quarta Bartholomei Adam et parcenn[orum] suorum currens inter Gibbesgate et Hadehowe quinta Galfridi Poysun et parcenn[orum] suorum quam emit Willelmus Wake de feodo Hakonis currens inter aulam de Monchensi et Creyksty sexta habet quondam Bertrammus le Verdoun currens in campis de Holmys inter Hundecroundeldroue et Millehil et viam regiam