Charter Document - 00950003

Charter Document - 00950003


Charter Number: 00950003
Cartulary Title: Lordship and Landscape in Norfolk 1250-1350, the Early Records of Holkham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1250
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia in curia domini Regis apud Norwicum a die Sancti Martini In Quindecim dies Anno regni regis Henrici filij Regis Johannis tricesimo quinto coram Henricum de Bathon[] Iohanne de Gatesden[] Roberto de Brywes Gilberto de Preston[] Magistro Simone de Wanton et Willelmo de Wilton[] Iustic[] Itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Willelmum priorem de Walsingham querentem per fratrem Alanum del Orchard[] canonicum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Radulfum filium Siluestri de Walsingham inped[] de uno mesuagio et triginta et duabus acris terre cum pertinenciis in Holkham Vnde placitum Warantie carte sumonitum fuit inter eos in Eadem Curia scilicet quod predictus Radulfus recognouit predictum mesuagium et terram cum pertinenciis esse Ius ipsius Prioris et ecclesie sue de Walsingham Vt illa que Idem prior et ecclesia sua predicta habeat de dono predicti Radulfi Et preterea idem Radulfus dedit et concessit eidem priori Viginti et Quinque acras marisci cum pertinenciis in eadem villa que Iacent ex opposito predicti messuagij versus Boream habend et tenend eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Radulfo et heredibus suis in liberam et perpetuam elemosinam imperpetuum Reddendo inde per annum duos solidos et sex denarios ad duos terminos Scilicet ad Natale domini duodecim et octo denarios pro omni seruicio consuetudine et exaccione ad predictum Radulfum et heredes suos pertinente Et facit inde capitalibus dominis feodi illius pro predicto Radulfo et heredibus suis omnia alia seruiciaque ad predictum mesuagium pratum et mariscum pertinent Et predictus Radulfus et heredes sui warantizabunt eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte predict[] messuag[] terram et mariscum cum pertinenciis suis in liberam et perpetuam elemosinam suam per predicta seruicia contra omnes homines imperpetuum Et pro hac recognicione donacione concessione war[] fine et concordia dictus prior dedit predicto Radulfo viginti marcas argenti

Source (click image below to view full size)