Charter Document - 00940297
Charter Number: | 00940297 |
---|---|
Cartulary Title: | The Boarstall Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1152 - 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit cunctis fidelibus sancte ecclesie tam presentibus quam futuris quod ego Simon de Gerardmulin concilio et assensu uxoris mee Iohanne do atque concedo in perpetuam elemosinam abbati et canonicis sancte Marie de Missendene capellam sancte Crucis quam Radulfus heremita edificauit apud Musewellam in feudo scilicet de Pidentuna donacione Guidonis filii Pagani antecessoris mei et totum assartum quod adiacet Preterea do eis quandam particulam nemoris que est inter eandem capellam et nemus proprium de Breihella que sicut semita vadit de Haiwella usque ad Scottgatam Hec supradicta dedi eis libere et quiete ab omni seruicio et consuetudine pro salute mea et uxoris mee et liberorum nostrorum et pro anima supradicti Guidonis antecessoris mei Testibus Wigoto priore de Oseneia []