Charter Document - 00940176
Charter Number: | 00940176 |
---|---|
Cartulary Title: | The Boarstall Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1219 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Radyng anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tercio die Lune prox post [festum] Purificationis beate Marie [coram] Ricardo Sar[] episcopo Matheo filio Hereberti Radulfo Hareng Waltero Foliot Iacobo de Poterna Waltero de Ripariis Mauricio de Tureuille Iohanne de Wikenholte iusticiis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus ibidem tunc presentibus inter Henricum Britonem petentem et Ceciliam de Langetot quam Ricardus Quinchaunt et Robertus Molendinarius vocauerunt ad warantum de una virgata et undecim acris terre cum pert in Gathampton unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Henricus remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicte Cecilie et heredibus suis totum ius et clamium quod habuit in predicta terra cum pert imperpetuum Et pro hac remissione fine et concordia dedit predicta Cecilia predicto Henrico quinque marcas argenti []