Charter Document - 00940036
| Charter Number: | 00940036 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Boarstall Cartulary |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in die apostolorum Philippi et Iacobi anno regni regis Iohannis primo coram [] inter Willelmum abbatem de Thame petentem per fratrem Iohannem positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Willelmum Marmyon tenentem de quadraginta acris bosci cum pertinentiis in Bensington qui vocatur Hahinge unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus Marmyon recognovit totum predictum boscum cum pertinentiis esse ius predicti abbatis Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus abbas concessit predicto Willelmo medietatem predicti bosci cum pertinentiis suis illam medietatem que affinior est terre ipsius Willelmi versus occidentem tenendum sibi et heredibus suis [] per servicium duarum librarum cere per annum pro omni servicio reddendarum ad Nativitatem sancte Marie
