Charter Document - 00940013

Charter Document - 00940013


Charter Number: 00940013
Cartulary Title: The Boarstall Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1264
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Memorandum quod anno domini millesimo cclxiiii Gilbertus Wace armiger et Elena uxor eius fuerunt seisiti de omnibus terris vocatis Waceslondes in comitatu Oxonie qui quidem Gilbertus et Elena habuerunt exitum inter se viz Willelmum Wace militem Et predictus Willelmus et Agnes uxor eius habuerunt exitum inter se viz Hugonem Willelmum Iohannem Humfridum Thomam Iohannem Isabellam Elenam Radulfum et Thomam Et predictus Willelmus filius predicti Willelmi supervixit Et predicta Elena maritata fuit Ricardo Louches militi de Miltone Et predicti Hugo Iohannes Humfridus Thomas Iohannes Isabella Radulfus et Thomas obierunt sine heredibus de corporibus suis procreatis Et predictus Willelmus filius Willelmi et Cecilia uxor eius habuerunt exitum inter eos viz Gilbertum Wace militem Agnetem Matildam Sibillam et Margaretam Et predicte Agnes Matilda Sibilla et Margareta obierunt sine heredibus de corporibus suis procreatis Et prenominatus Gilbertus supervixit Et predictus Gilbertus et Nicholaa uxor eius fuerunt seisiti de terra predicta et nullum habuerunt exitum Et dictus Gilbertus supervixit predictam Nicholaam et obiit seisitus de terris predictis Cuius propinquior heres est Ricardus Camoys miles filius Thome Camoys militis et Elizabeth uxoris eius filie et heredis Willelmi Louches de Milton filii et heredis Iohannis Louches de Milton filii et heredis predicti Ricardi Louches militis de Milton et predicte Elene filie Willelmi Wace militis uxoris predicti Ricardi Louches

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Memorandum quod anno domini millesimo cclxiiiidate Gilbertus Wace armiger et Elena uxor eius fuerunt seisiti de omnibus terris vocatis Waceslondes in comitatu Oxonie qui quidem Gilbertus et Elena habuerunt exitum inter se viz Willelmum Wace militem Et predictus Willelmus et Agnes uxor eius habuerunt exitum inter se viz Hugonem Willelmum Iohannem Humfridum Thomam Iohannem Isabellam Elenam Radulfum et Thomam Et predictus Willelmus filius predicti Willelmi supervixit Et predicta Elena maritata fuit Ricardo Louches militi de Miltone Et predicti Hugo Iohannes Humfridus Thomas Iohannes Isabella Radulfus et Thomas obierunt sine heredibus de corporibus suis procreatis Et predictus Willelmus filius Willelmi et Cecilia uxor eius habuerunt exitum inter eos viz Gilbertum Wace militem Agnetem Matildam Sibillam et Margaretam Et predicte Agnes Matilda Sibilla et Margareta obierunt sine heredibus de corporibus suis procreatis Et prenominatus Gilbertus supervixit Et predictus Gilbertus et Nicholaa uxor eius fuerunt seisiti de terra predicta et nullum habuerunt exitum Et dictus Gilbertus supervixit predictam Nicholaam et obiit seisitus de terris predictis Cuius propinquior heres est Ricardus Camoys miles filius Thome Camoys militis et Elizabeth uxoris eius filie et heredis Willelmi Louches de Milton filii et heredis Iohannis Louches de Milton filii et heredis predicti Ricardi Louches militis de Milton et predicte Elene filie Willelmi Wace militis uxoris predicti Ricardi Louches