Charter Document - 00930061
Charter Number: | 00930061 |
---|---|
Cartulary Title: | Oriel College Records [Oxford] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1261 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus hoc presens scriptum visuris vel audituris Robertus de Fletham rector ecclesie beate Marie virginis Oxonie et eius successor et procuratores et omnes parochiani eiusdem ecclesie salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas vestra nos omnes de communi et unanimi assensu nostro et nostra spontanea voluntate dimisisse et tradidisse Ricardo cementario Abendonie ad terminum vite sue totum illud tenementum cum omnibus pertinenciis suis in vico scolarum in parochia beate Marie virginis quod fuit de dono Dionisie filie Symonis Gildinsmith ad lumen eiusdem ecclesie scilicet tenementum situm inter tenementum abbatis de Oseneya ex parte una et tenementum Walteri Feteplace ex parte altera et extendit se illud tenementum ad tenementum Anketil ad unum capud et aliud capud ad regalem viam que vocatur vicus scolarum habend et tenend eidem Ricardo cementario libere quiete integre bene et in pace nichil inde reddendo quamdiu idem Ricardus gubernator fuerit operis ecclesie memorate et opere finito supradicto dictus Ricardus tenebit dictum tenementum cum omnibus pertinenciis suis usque ad finem vite sue reddendo inde annuatim procuratoribus eiusdem ecclesie qui a predicto rectore vel eius successore et a parochianis eiusdem ecclesie unanimiter fuerint constituti duodecim solidos argenti ad quatuor terminos anni viz [] Dictus vero Ricardus omnes domos in dicto tenemento edificatas in adeo bono statu vel meliori quo ipsas accepit usque ad finem vite sue propriis sumptibus totaliter sustentabit Et nos [] In cuius rei testimonium predictus Robertus [rector] predicte ecclesie et procuratores eiusdem ecclesie et parochiani presenti scripto penes dictum Ricardum cementarium remanenti sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Willelmo Apothecario Willelmo ligatore librorum Symone Scoto Symone ligatore librorum Symone Balle Thoma Balle Henrico de Lincolnia et aliis
Markups
Diplomatics Markup:
Omnibus Cristi fidelibus hoc presens scriptum visuris vel auditurisintitulatio-salutatio standard Robertus de Fletham rector ecclesie beate Marie virginis Oxonie et eius successor et procuratores et omnes parochiani eiusdem ecclesieintitulatio-salutatio particulars salutem in dominointitulatio-salutatio standard sempiternamintitulatio-salutatio standard Nouerit uniuersitas vestranotification nos omneswords of disposition standard de communi et unanimi assensu nostro et nostra spontanea voluntateconsent clause dimisisse et tradidissewords of disposition standard Ricardo cementario Abendoniegrantee particulars ad terminum vite sue totumduration illud tenementum cum omnibus pertinenciis suisobject of conveyance standard in vico scolarum in parochia beate Marie virginis quod fuit de dono Dionisie filie Symonis Gildinsmith ad lumen eiusdem ecclesieobject of conveyance particulars scilicet tenementum situm inter tenementum abbatis de Oseneya ex parte una et tenementum Walteri Feteplace ex parte altera et extendit se illud tenementum ad tenementum Anketil ad unum capud et aliud capud ad regalem viam que vocatur vicus scolarumland extent habend et tenend eidemhabendum clause standard Ricardo cementariohabendum clause particulars libere quiete integre bene et in pacehabendum clause standard nichil inde reddendo quamdiu idem Ricardus gubernator fuerit operis ecclesie memorate et opere finito supradictohabendum clause particulars dictus Ricardus tenebit dictum tenementum cum omnibus pertinenciis suishabendum clause particulars usque ad finem vite sueduration reddendo inde annuatimpayment clause standard procuratoribus eiusdem ecclesie qui a predicto rectore vel eius successore et a parochianis eiusdem ecclesie unanimiter fuerint constituti duodecimpayment clause particulars solidos argentipayment clause standard ad quatuor terminos anni vizpayment clause standard [] Dictus vero Ricardus omnes domos in dicto tenemento edificatas in adeo bono statu vel meliori quo ipsas accepit usque ad finem vite sue propriis sumptibus totaliter sustentabitclausulae Et noswarranty clause standard [] In cuius rei testimonium predictussealing clause standard Robertus [rector] predicte ecclesie et procuratores eiusdem ecclesie et parochianisealing clause particulars presenti scripto penes dictumsealing clause standard Ricardum cementarium remanentisealing clause particulars sigilla sua apposueruntsealing clause standard Hiis testibuswitness clause standard Willelmo Apothecario Willelmo ligatore librorum Symone Scoto Symone ligatore librorum Symone Balle Thoma Balle Henrico de Lincolniawitness clause particulars et aliiswitness clause standard
Names Markup:
Omnibus Cristi fidelibus hoc presens scriptum visuris vel audituris Robertus de Fletham rector ecclesie beate Marie virginis Oxoniename et eius successor et procuratores et omnes parochiani eiusdem ecclesie salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas vestra nos omnes de communi et unanimi assensu nostro et nostra spontanea voluntate dimisisse et tradidisse Ricardo cementario Abendonie ad terminum vite sue totum illud tenementum cum omnibus pertinenciis suis in vico scolarum in parochia beate Marie virginis quod fuit de dono Dionisie filie Symonis Gildinsmith ad lumen eiusdem ecclesie scilicet tenementum situm inter tenementum abbatis de Oseneya ex parte una et tenementum Walteri Feteplace ex parte altera et extendit se illud tenementum ad tenementum Anketil ad unum capud et aliud capud ad regalem viam que vocatur vicus scolarum habend et tenend eidem Ricardo cementario libere quiete integre bene et in pace nichil inde reddendo quamdiu idem Ricardus gubernator fuerit operis ecclesie memorate et opere finito supradicto dictus Ricardus tenebit dictum tenementum cum omnibus pertinenciis suis usque ad finem vite sue reddendo inde annuatim procuratoribus eiusdem ecclesie qui a predicto rectore vel eius successore et a parochianis eiusdem ecclesie unanimiter fuerint constituti duodecim solidos argenti ad quatuor terminos anni viz [] Dictus vero Ricardus omnes domos in dicto tenemento edificatas in adeo bono statu vel meliori quo ipsas accepit usque ad finem vite sue propriis sumptibus totaliter sustentabit Et nos [] In cuius rei testimonium predictus Robertus [rector] predicte ecclesie et procuratores eiusdem ecclesie et parochiani presenti scripto penes dictum Ricardum cementarium remanenti sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Willelmo Apothecario Willelmo ligatore librorum Symone Scoto Symone ligatore librorum Symone Balle Thoma Balle Henrico de Lincolnia et aliis