Charter Document - 00920595
Charter Number: | 00920595 |
---|---|
Cartulary Title: | The Oxford Deeds of Balliol College |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bond, Obligation |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Balliol College - D.6.28 |
Charter:
Omnibus [] Thomas de Musgaue salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra me teneri domino Iohanni de Balliolo in sexcies uiginti et tribus marcis bonorum et legalium sterlingorum eidem domino Iohanni soluendis apud Castrum Bernardi uel suo assigilato ad tres terminos subscriptos uidelicet quadraginta marcas ad festum sancti Michaelis anno gracie mcclx quinto et quadraginta marcas ad Purificacionem beate Marie sequente anno eodem et quadraginta et tres marcas ad festum Pentecosten anno gracie mcclx sexto Et ad hanc pecuniam ad tres dictos terminos fideliter sine fraude persoluendam tactis sacrosanctis sacramentum prestiti corporale Et ad maiorem huius rei securitatem dicto domino Iohanni de Balliolo omnia bona mea mobilia ubicumque in rengno Anglie fuerint inuenta obligo ita quod si de solucione dicte pecunie ad aliquem terminorum prescriptorum quod absit defficero dictus dominus sine contradiccione mei uel alicuius meorum dicta bona mea possit retinere et assingnare et de eis uendere ad quantitatem principalis debiti non soluti ac omnium iacturarum et dampnorum que racionabiliter poterit monstrare occasione pacacionis ad aliquem dictorum terminorum non facte se incurrisse In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Dat[] apud Kirkeswald in crastino sancti Bartholomei anno gracie mcclx quinto
Markups
Names Markup:
Omnibus [] Thomas de Musgaue salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra me teneri domino Iohanni de Balliolo in sexcies uiginti et tribus marcis bonorum et legalium sterlingorum eidem domino Iohanni soluendis apud Castrum Bernardi uel suo assigilato ad tres terminos subscriptos uidelicet quadraginta marcas ad festum sancti Michaelis anno gracie mcclx quintodate et quadraginta marcas ad Purificacionem beate Marie sequente anno eodem et quadraginta et tres marcas ad festum Pentecosten anno gracie mcclx sexto Et ad hanc pecuniam ad tres dictos terminos fideliter sine fraude persoluendam tactis sacrosanctis sacramentum prestiti corporale Et ad maiorem huius rei securitatem dicto domino Iohanni de Balliolo omnia bona mea mobilia ubicumque in rengno Anglie fuerint inuenta obligo ita quod si de solucione dicte pecunie ad aliquem terminorum prescriptorum quod absit defficero dictus dominus sine contradiccione mei uel alicuius meorum dicta bona mea possit retinere et assingnare et de eis uendere ad quantitatem principalis debiti non soluti ac omnium iacturarum et dampnorum que racionabiliter poterit monstrare occasione pacacionis ad aliquem dictorum terminorum non facte se incurrisse In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Dat[] apud Kirkeswald in crastino sancti Bartholomei anno gracie mcclx quintodate