Charter Document - 00920582

Charter Document - 00920582


Charter Number: 00920582
Cartulary Title: The Oxford Deeds of Balliol College
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Licence
Date: 1293
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Oliuerus permissione diuina Lincolniensis episcopus dilectis in Cristo filiis magistro et scolaribus domus de Balliolo in Oxonia salutem graciam et benediccionem Considerantes fructus multiplices qui ex uestro laudabili studio hactenus prouenerunt et in futurum sperantur deo auspice prouenturi quietem quam possumus uobis cupimus prouidere Cum igitur leccionum et disputacionum occupationibus inpediti parochialem ecclesiam infra cuius parochiam domus uestra predicta consistit pro diuinis audiendis adire ut pretenditis sepius nequeatis nos uestris supplicationibus favorabiliter inclinati ut in oratorio uestro infra domum uestram prefatam constructo dum tamen decens fuerit et honestum diuina uobis et familie uestre per sacerdotem sumptibus uestris propriis exhibendum faciatis licite celebrari licenciam uobis concedimus per presentes ita tamen quod nulli moda sacramenta ecclesiastica in dicto oratorio ministrentur et quod ad oblaciones in eo faciendas obuenciones ac alia iura consimilia nullum matrici ecclesie predicte preiudicium generetur quodque ut honor debitus eidem ecclesie seruetur ipsam in maioribus anni solempnitatibus uisitetis prout alii scolares suas ecclesias parochiales uisitare tenentur et quilibet capellanus in dicto oratorio uobis ministraturus de indempnitate eiusdem ecclesie in presencia abbatis et conuentus Oseneye ipsam in usus proprios possidencium seu ipsius ecclesie uicarii prestet ad sancta dei evangelia iuramentum Que omnia et singula sub pena reuocacionis huiusmodi gracie nostre a uobis uolumus obseruari In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Datum apud Eynesham iii Idus Iulii anno domini mcc nonagesimo tercio

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Oliuerus permissione diuina Lincolniensis episcopus dilectis in Cristo filiis magistro et scolaribus domus de Balliolo in Oxonia salutem graciam et benediccionem Considerantes fructus multiplices qui ex uestro laudabili studio hactenus prouenerunt et in futurum sperantur deo auspice prouenturi quietem quam possumus uobis cupimus prouidere Cum igitur leccionum et disputacionum occupationibus inpediti parochialem ecclesiam infra cuius parochiam domus uestra predicta consistit pro diuinis audiendis adire ut pretenditis sepius nequeatis nos uestris supplicationibus favorabiliter inclinati ut in oratorio uestro infra domum uestram prefatam constructo dum tamen decens fuerit et honestum diuina uobis et familie uestre per sacerdotem sumptibus uestris propriis exhibendum faciatis licite celebrari licenciam uobis concedimus per presentes ita tamen quod nulli moda sacramenta ecclesiastica in dicto oratorio ministrentur et quod ad oblaciones in eo faciendas obuenciones ac alia iura consimilia nullum matrici ecclesie predicte preiudicium generetur quodque ut honor debitus eidem ecclesie seruetur ipsam in maioribus anni solempnitatibus uisitetis prout alii scolares suas ecclesias parochiales uisitare tenentur et quilibet capellanus in dicto oratorio uobis ministraturus de indempnitate eiusdem ecclesie in presencia abbatis et conuentus Oseneye ipsam in usus proprios possidencium seu ipsius ecclesie uicarii prestet ad sancta dei evangelia iuramentum Que omnia et singula sub pena reuocacionis huiusmodi gracie nostre a uobis uolumus obseruari In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Datum apud Eyneshamlocation iii Idus Iulii anno domini mcc nonagesimo terciodate