Charter Document - 00920569

Charter Document - 00920569


Charter Number: 00920569
Cartulary Title: The Oxford Deeds of Balliol College
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1287
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Balliol College - D.4.7

Charter:

Pateat uniuersis presentes inspecturis quodcum contineatur in quadam littera patente sub sigillo domini Hugonis de Euer et magistri Stephani fratris sui executorum testamenti domini Iohannis de Balliolo cuius anime propicietur Altissimus et aliorum executorum eiusdem testamenti si qua sint ibi alia sigilla apposita eorundem quod omnia bona residua dicti testamenti tam debita quam alia ad promocionem domus scolarium de Balliolo Oxonie per dictos executores pro anima dicti nobilis uiri mere et sponte et pure sunt assignata concessa et collata et dicti scolares ad eadem petenda recipienda et in usus suos conuertenda prout melius uiderint expedire communi utilitati procuratores tanquam in re propria sunt specialiter ad hoc constituti per eosdem hoc tantum excepto quod aliqua porcio de dictis bonis et debitis per discrecionem fratris R de Sclykeburne reseruetur illis restituenda seu soluenda quibus iuste competit actio si quid circa dictum testamentum minus fuerit completum uel necligenter omissum in qua littera si non contineantur eadem uerba continetur tamen eadem sentencia hinc est quod ego frater R supradictus uidens in huius rei dilacione magnum animabus quamplurimis iminere dispendium dictam discrecionem modo subscripto duxi declarandam quod uidelicet dicti scolares seu eorum attornatus et procurator dicta omnia tambona quam debita residua quocumque titulo ad dictum testamentum spectancia et in quacumque manu inuenta petendi recipiendi et in usus proprios conuertendi liberam exnunc habeant facultatem prohibicione seu contradiccione cuiuscumque dictorum executorum non obstante centum libris in quibus dominus Robertus filius Rogeri per suum scriptum obligatorium dicto tenetur testamento et pecunia quam soluerant monachi de Rieualle dictis executoribus de debito in quo eidem testamento tenebantur ante festum beatorum apostolorum Petri et Pauli proximo transactum tantum reseruatis quousque per meum consilium de ipsa pecunia reseruanda quid faciendum sit plenius fuerit ordinatum Quod si dicti monachi de suo debito predicto cuiquam alii quam dictis scolaribus post festum supradictum aliquid soluerint uel soluant in futurum contra tam soluentes quam recipientes ipsi scolares sicud de re spoliata liberam que competit habeant accionem Dicte vero centum libre exigantur recipiantur et conseruentur seu custodiantur in loco saluo et securo per dominum H de Euer et magistros Stephanum fratrem eius et W de Foddringeye donec in speciali super illis et in scriptis duxero discernendum In cuius rei testimonium huic littere sigillum meum est patenter appensum dat[] apud Couentre die Iouis proxima post festum sancti Nicholai episcopi anno domini mcclxxx septimo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Pateat uniuersis presentes inspecturis quodcum contineatur in quadam littera patente sub sigillo domini Hugonis de Euer et magistri Stephani fratris sui executorum testamenti domini Iohannis de Balliolo cuius anime propicietur Altissimus et aliorum executorum eiusdem testamenti si qua sint ibi alia sigilla apposita eorundem quod omnia bona residua dicti testamenti tam debita quam alia ad promocionem domus scolarium de Balliolo Oxonie per dictos executores pro anima dicti nobilis uiri mere et sponte et pure sunt assignata concessa et collata et dicti scolares ad eadem petenda recipienda et in usus suos conuertenda prout melius uiderint expedire communi utilitati procuratores tanquam in re propria sunt specialiter ad hoc constituti per eosdem hoc tantum excepto quod aliqua porcio de dictis bonis et debitis per discrecionem fratris R de Sclykeburne reseruetur illis restituenda seu soluenda quibus iuste competit actio si quid circa dictum testamentum minus fuerit completum uel necligenter omissum in qua littera si non contineantur eadem uerba continetur tamen eadem sentencia hinc est quod ego frater R supradictus uidens in huius rei dilacione magnum animabus quamplurimis iminere dispendium dictam discrecionem modo subscripto duxi declarandam quod uidelicet dicti scolares seu eorum attornatus et procurator dicta omnia tambona quam debita residua quocumque titulo ad dictum testamentum spectancia et in quacumque manu inuenta petendi recipiendi et in usus proprios conuertendi liberam exnunc habeant facultatem prohibicione seu contradiccione cuiuscumque dictorum executorum non obstante centum libris in quibus dominus Robertus filius Rogeri per suum scriptum obligatorium dicto tenetur testamento et pecunia quam soluerant monachi de Rieualle dictis executoribus de debito in quo eidem testamento tenebantur ante festum beatorum apostolorum Petri et Pauli proximo transactum tantum reseruatis quousque per meum consilium de ipsa pecunia reseruanda quid faciendum sit plenius fuerit ordinatum Quod si dicti monachi de suo debito predicto cuiquam alii quam dictis scolaribus post festum supradictum aliquid soluerint uel soluant in futurum contra tam soluentes quam recipientes ipsi scolares sicud de re spoliata liberam que competit habeant accionem Dicte vero centum libre exigantur recipiantur et conseruentur seu custodiantur in loco saluo et securo per dominum H de Euer et magistros Stephanum fratrem eius et W de Foddringeye donec in speciali super illis et in scriptis duxero discernendum In cuius rei testimonium huic littere sigillum meum est patenter appensum dat[] apud Couentre die Iouis proxima post festum sancti Nicholai episcopi anno domini mcclxxx septimodate