Charter Document - 00920013
Charter Number: | 00920013 |
---|---|
Cartulary Title: | The Oxford Deeds of Balliol College |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Ruling |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[] Inquisicio facta per sacramentum xii iuratorum de Hundredo extra portam borialem Oxon per preceptum domini regis scilicet Roberti de Heyfford Willelmi de Brempton Hugonis le Mersse Rogeri de Caldecote Athelardi le Mercer Walteri Bost Willelmi Bost Roberti de Brackele Iohannis le Sclatter Rogeri de Wigornia Ade le Wilde et Iohannis de Dodefford qui dicunt per sacramentum suum quod domina Deruergulla que fuit uxor Iohannis de Baliolo bene potest feoffare magistrum Walterum de Foderingeye et socios suos scolares domus de Baliolo Oxonie studentes de uno messuagio cum pertinenciis suis in suburbio Oxonie Dicunt etiam quod illud tenementum est de tribus feodis que apropriantur in unum per empcionem Iohannis de O de quibus unum feodum fuit Willelmi Burgeis et debet unum denarium annui redditus ad festum sancti Martini et unum denarium de hidagio ad Hockedai et seruicium unius diei in Augusto ad metendum apud Hedindon et ualet seruicium unum denarium et aliud feodum fuit Iohannis le Wepere et debet im denarios annui redditus ad festum sancti Martini et duos denarios de hidagio ad Hockedai et debet sectam Hundredi de tribus septimanis in tres septimanas et potest secta illa redimi per annum per xii denarios item debet seruicium unius diei ad fenum leuandum in Norham et ualet seruicium unum denarium et seruicium unius diei per unum hominem ad metendum in Augusto apud Hedindon et ualet seruicium unum denarium item debet quatuor denarios summo altari in ecclesia beate Marie Magdalene Et tercium feodum fuit Nicholai de Kingestone de quo feoffavit Iohannem de Ow cum Iohanna filia sua in liberum maritagium et nullum debet seruicium Et totum tenementum tenetur in capite de domino rege Et sciendum est quod secta Hundredi predicta debetur ad tria tantum uidelicet quando breue domini regis uenit placitari in Hundredo et quando latro debet iudiciari in Hundredo et quando summoniti sunt ad forciamentum curie de iudicio In hiis tribus modis debent sectam tantum et si nec uenerint nec essoniati fuerint non debent propter hoc grauiter amerciari Et in omnium predictorum testimonium predicti iurati huic scripto sigilla sua opposuerunt Dat[] apud Oxoniam in crastino Epiphanie anno regni regis E tercio decimo
Markups
Names Markup:
[] Inquisicio facta per sacramentum xiinumeral iuratorum de Hundredo extra portam borialem Oxon per preceptum domini regis scilicet Roberti de Heyfford Willelmi de Brempton Hugonis le Mersse Rogeri de Caldecote Athelardi le Mercer Walteri Bost Willelmi Bost Roberti de Brackele Iohannis le Sclatter Rogeri de Wigornia Ade le Wilde et Iohannis de Dodefford qui dicunt per sacramentum suum quod domina Deruergulla que fuit uxor Iohannis de Baliolo bene potest feoffare magistrum Walterum de Foderingeye et socios suos scolares domus de Baliolo Oxonie studentes de uno messuagio cum pertinenciis suis in suburbio Oxonie Dicunt etiam quod illud tenementum est de tribus feodis que apropriantur in unum per empcionem Iohannis de O de quibus unum feodum fuit Willelmi Burgeis et debet unum denarium annui redditus ad festum sancti Martini et unum denarium de hidagio ad Hockedai et seruicium unius diei in Augusto ad metendum apud Hedindon et ualet seruicium unum denarium et aliud feodum fuit Iohannis le Wepere et debet im denarios annui redditus ad festum sancti Martini et duos denarios de hidagio ad Hockedai et debet sectam Hundredi de tribus septimanis in tres septimanas et potest secta illa redimi per annum per xiinumeral denarios item debet seruicium unius diei ad fenum leuandum in Norham et ualet seruicium unum denarium et seruicium unius diei per unum hominem ad metendum in Augusto apud Hedindon et ualet seruicium unum denarium item debet quatuor denarios summo altari in ecclesia beate Marie Magdalene Et tercium feodum fuit Nicholai de Kingestone de quo feoffavit Iohannem de Ow cum Iohanna filia sua in liberum maritagium et nullum debet seruicium Et totum tenementum tenetur in capite de domino rege Et sciendum est quod secta Hundredi predicta debetur ad tria tantum uidelicet quando breue domini regis uenit placitari in Hundredo et quando latro debet iudiciari in Hundredo et quando summoniti sunt ad forciamentum curie de iudicio In hiis tribus modis debent sectam tantum et si nec uenerint nec essoniati fuerint non debent propter hoc grauiter amerciari Et in omnium predictorum testimonium predicti iurati huic scripto sigilla sua opposuerunt Dat[] apud Oxoniam in crastino Epiphanie anno regni regis E tercio decimo