Charter Document - 00919342

Charter Document - 00919342


Charter Number: 00919342
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1231
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f80v)

Charter:

Gregorius episcopus seruus seruorum dei uenerabili fratri episcopo Elyensi salutem et apostolicam benedictionem Significauit nobis Robertus laicus crucesignatus quod cum causam que inter ipsum ex parte una et abbatem et conuentum Egnesham Lincolniensis diocesis ex altera super eo uertitur quod dicti abbas et conuentus Iohannem crucesignatum w et r filios eius esse illegitumos asserentes ipsos quominus in bonis paternis et maternis libere succedere ualeant minus iuste huius occasione impediunt tibi sub certa forma duximus committendam tu propter inhibicionem regiam in ea procedere hactenus non curasti in eorum preiudicium non modicum et grauamen Cum igitur in derogacione iusticie non sit homini deferendum fraternitati tue per iterata scripta mandamus quatinus in eadem causa iuxta priorum literarum tenorem sine more dispendio preuia racione procedas preceptum nostrum taliter impleturus quod non possis ulterius de inobediencia reprehendi Datum [] pontificatus nostri anno iiii

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Gregorius episcopus seruus seruorum dei uenerabili fratri episcopo Elyensi salutem et apostolicam benedictionem Significauit nobis Robertus laicus crucesignatus quod cum causam que inter ipsum ex parte una et abbatem et conuentum Egnesham Lincolniensis diocesis ex altera super eo uertitur quod dicti abbas et conuentus Iohannem crucesignatum w et r filios eius esse illegitumos asserentes ipsos quominus in bonis paternis et maternis libere succedere ualeant minus iuste huius occasione impediunt tibi sub certa forma duximus committendam tu propter inhibicionem regiam in ea procedere hactenus non curasti in eorum preiudicium non modicum et grauamen Cum igitur in derogacione iusticie non sit homini deferendum fraternitati tue per iterata scripta mandamus quatinus in eadem causa iuxta priorum literarum tenorem sine more dispendio preuia racione procedas preceptum nostrum taliter impleturus quod non possis ulterius de inobediencia reprehendi Datum [] pontificatus nostri anno iiiidate