Charter Document - 00915370
Charter Number: | 00915370 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1268 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f87r) |
Charter:
[] prefato magistro Rogero uel eius procuratori fuerit plenarie satisfactum renunciantes in hiis omnibus et singulis pro nobis et successoribus nostris omni iuris auxilio canonici et ciuilis priuilegio clericatus et fori omni consuetudine et statuto omnibus litteris indulgentiis et priuilegiis ac inhibicionibus a sede apostolica et a curia regis impetratis et impetrandis constitutioni de duabus dietis concilii generalis et specialiter indulgencie sedis apostolice Anglicis concesse qua cauetur ne Anglici extra Angliam trahantur ad causas per litteras dicte sedis Uolumus etiam super premissis omnibus et singulis a dicto magistro Rogero uel eius procuratore in omni loco libere conueniri et ad iudicium trahi Omnia autem supradicta et singula promittimus bona fide in uerbo ueritatis et sacerdocii firmiter tenere obseruare et adimplere ac in nullo contrauenire In cuius rei testimonium presentibus litteris nostra sigilla apposuimus Dat publice in capitulo nostro de Eygnesham Kal Septembris anno domini mcc sexagesimo octauo
Markups
Names Markup:
[] prefato magistro Rogero uel eius procuratori fuerit plenarie satisfactum renunciantes in hiis omnibus et singulis pro nobis et successoribus nostris omni iuris auxilio canonici et ciuilis priuilegio clericatus et fori omni consuetudine et statuto omnibus litteris indulgentiis et priuilegiis ac inhibicionibus a sede apostolica et a curia regis impetratis et impetrandis constitutioni de duabus dietis concilii generalis et specialiter indulgencie sedis apostolice Anglicis concesse qua cauetur ne Anglici extra Angliam trahantur ad causas per litteras dicte sedis Uolumus etiam super premissis omnibus et singulis a dicto magistro Rogero uel eius procuratore in omni loco libere conueniri et ad iudicium trahi Omnia autem supradicta et singula promittimus bona fide in uerbo ueritatis et sacerdocii firmiter tenere obseruare et adimplere ac in nullo contrauenire In cuius rei testimonium presentibus litteris nostra sigilla apposuimus Dat publice in capitulo nostro de Eygnesham Kal Septembris anno domini mcc sexagesimo octauodate