Charter Document - 00915227

Charter Document - 00915227


Charter Number: 00915227
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1235
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f57v)

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxoniam die Lune proxima post festum apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Henrici filii regis Iohannis decimo nono coram abbate de Abbendon Willelmo de Ebor[aco] Radulfo de Noruic[a] et Willelmo de Insula iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Nicholaum abbatem de Egnesham querentem per Reginaldum Clement positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Hugonem Druual impedientem de una hida et uiginti et septem acris terre cum pertinenciis in Garinges unde placitum warentie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Hugo recognouit totam predictam terram cum pertinenciis ut in boscis pratis et pasturis et omnibus aliis rebus ad dictam terram pertinentibus esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Egnesham ut illam quam idem abbas et ecclesia predicta habent ex dono Thome de Druual aui predicti Hugonis cuius heres ipse est habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie predicte de predicto Hugone et heredibus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum quietam ab omni seculari seruicio et exactione Et predictus Hugo et heredes sui warentizabunt defendent et acquietabunt eidem abbati et successoribus suis et ecclesie predicte totam predictam terram cum pertinentiis ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam contra omnes gentes in perpetuum Et pro hac recognitione warancia defensione acquietancia fine et concordia idem abbas dedit predicto Hugoni quinque marcas argenti

Source (click image below to view full size)