Charter Document - 00915019
Charter Number: | 00915019 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1198 - 1216 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f6v) |
Charter:
Innocencius Cantuariensi et eius suffraganeis Ex transmissa questione monachorum de N accepimus quod episcopi et officiales eorum in quorum diocesi ipsi parochiales ecclesias habere dinoscuntur personis eorum siue uicariis decedentibus ecclesias ipsas in sequestro ponunt quasi uacantes et usque persone siue uicarii instituantur fructus medii temporis percipiunt Quoniam igitur que perperam fiunt ad rectitudinis tramitem debent reuocari discretioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus in ecclesiis nomine eorum possessis personis siue uicariis decedentibus nullus eas sequestrare presumat cum ecclesias uiris religiosis diuini amoris intuitu datas nunquam uacare credimus sed ad presentationem illorum alii instituantur et fructus medii temporis sicut ipsis secundum deum melius uisum fuerit expendantur