Charter Document - 00915008

Charter Document - 00915008


Charter Number: 00915008
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Extent of Lands
Date: 1270
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f3v)

Charter:

Iurat[ores] dicunt super sacramentum suum quod Abbas habet sex carucatas terre in campis de Egnesham et quelibet carucata terre ualet per annum xx solidos et quater uiginti acras prati pretium acre xx d Item habet xvi uirgatas terre in uilnagio et debent laborare in septimana iiii dies per annum et valet operacio per quinque dies ii d a festo sancti Michaelis usque ad Hokeday et a festo de Hokeday usque ad festum sancti Iohannis Baptiste i d et a festo sancti Iohannis usque ad festum sancti Michaelis ii d et debent facere tres [bederipas] una bederipa sine cibo ad suum custum cum uno homine quod ualet ii d et duas bederipas cum duobus hominibus et ualet ii d quia sunt ad cibum domini Item in tallagio i marcam communibus annis Item in pannagio communibus annis ii solidos Item dicunt de Cherchet unum quarterium frumenti et xv gall[inas] Item de libere tenentibus xl sol item de tribus molendinis lx solidos Item in franca piscaria xx solidos Item a finibus et perquisitis per annum xx solidos Item in pastura separali per annum x solidos