Charter Document - 00915004

Charter Document - 00915004


Charter Number: 00915004
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f2r)

Charter:

Bermodus donauit duas hydas terre in Fulebroc in maritagio cum sorore uxoris sue de qua natus fuit Willelmus de Fulebroc qui [ ]it unum filium nomine Hugonem qui portauit unam assisam de morte antecessorum contra Abbatem de Egnesham inter quos concordia facta fuit in curia domini regis De quibus supradictis Willelmo scilicet et Hugone nullus superest ut dicitur Unde heres supradicti Bermodi petit supradictas duas hydas terre per breue de recto in curia domini Regis qui dicit quod finis factus inter predictum Abbatem et predictum Hugonem nocere ei non debet quia quando ille finis factus fuit non fuit intra regnum Anglie