Charter Document - 00915003
Charter Number: | 00915003 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1279 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f2r) |
Charter:
Edwardus dei gracia [] uicecomiti Oxonie salutem Quia dampna innumera[bilia] nobis et toti communitati regni nostri hactenus peruenerint occasione monete false et retonse currentis in eodem regno per quod cambium monete in uillis Londonie Eboraci Cantuarie Wintonie Oxonie Gloucestrie [] Lancastrie Noui Castri super Tinam Noramtone fecimus prouidere tibi precipimus quod sub omni festinacione per ciuitates burg[os] uillas mercator[ias] et alias per totam balliuam tuam puplice proclamari facias quod omnes illi qui huiusmodi monetam malam falsam uel retonsam habuerint ueniant usque uillas predictas uel aliquam illarum prout magis uiderint expedire die dominica in octabis sancte Trinitatis proximo futuro [ad] ipsos quibus custodia cambii nostri deputauimus ad huiusmodi monetam cambiendam et quod nulla moneta falsa aut retonsa ultra terminum illum currat in regno nostro predicto Et nullus sub periculo uite et membrorum et amissione omnium bonorum suorum emat uel uendat seu aliquo alio modo negocietur de huiusmodi moneta mala falsa uel retonsa ultra predictum diem dominicum nisi tantummodo cambiendo sicut predictum est Datum per magistrum T de Bek apud Westmonasterium xx die Maii anno regni septimo