Charter Document - 00911531

Charter Document - 00911531


Charter Number: 00911531
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquest
Date: 1313
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f128r)

Charter:

Inquisicio facta apud Brakkele coram Iohanne Abel eschaetore domini regis citra Trentam die Iouis in uigilia Exaltacionis sancte Crucis anno regni regis Edwardi septimo iuxta tenorem breuis domini regis huic inquisicioni attachiati per sacramentum Nicholai de Trimenal Ricardi de Hetheringtone Rogeri Flekeman Thome de Greteworthe Roberti de Westone Iohannis le Knight Radulfi filii Willelmi de Sulgraue Ricardi Roudeman Iohannis Philip Iohannis Umfrey Galfridi Belot et Willelmi White iuratorum qui dicunt super sacramentum suum quod quidam abbas de Egnesham adquisiuit sibi et domui sue in feodo aduocacionem ecclesie de Whitefelde cum duabus uirgatis terre ibidem que sunt gleba eiusdem ecclesie de Gilberto de Montibus videlicet ante tempus regis Ricardi ultimi qui quidem Gilbertus ea tenuit de quo vel de quibus uel per quod seruicium propter longinquitatem temporis penitus ignorant Et ualet terra predicta per annum dimidiam marcam et ecclesia illa per se per annum centum solidos In cuius [] die et anno supradictis