Charter Document - 00911528
| Charter Number: | 00911528 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Inquisition |
| Date: | 1312 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f127r) |
Charter:
Quia constat nobis abbati de Fescampo per legitimam inquisicionem quam per dilectos et fideles nostros Willelmum de Brocworthe et Rogerum Damar tunc ministras et custodes libertatis nostri hundredi de Slouhgtre fieri fecimus quod non est ad dampnum nec preiudicium nostrum seu aliarum quorumcunque si concedamus Iohanni de Trillawe clerico quod ipse unum mesuagium et unam carucatam terre cum pertinenciis in Wike dare possit et assignare religiosis uiris abbati et conuentui de Egnesham et successoribus suis imperpetuum tenendam ideo per finem quam idem Iohannes coram predictis ministris nobiscum fecit in curia nostra apud Slouhgtre tenta die Martis in festo beati Stephani prothamartiris anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi sexto concessimus eidem Iohanni quod ipse unum mesuagium et unam carucatam terre cum pertinenciis in Wike Risyndone dare possit et assignare predictis abbati et conuentui de Egnesham habendam et tenendam sibi et successoribus suis imperpetuum et ipsis abbati et conuentui quod predictum mesuagium et terram in forma predicta recipere et imperpetuum tenere possint sine calumpnia nostri vel successorum nostrorum similiter licenciam dedimus specialem statuto et consuetudinibus quibuscumque non obstantibus que non permittunt laicum feodum ad manum mortuam deuenire
