Charter Document - 00911345

Charter Document - 00911345


Charter Number: 00911345
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1229
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f81r)

Charter:

Gregorius episcopus seruus seruorum dei uenerabili fratri episcopo Eliensi salutem et apostolicam benedictionem Robertus crucesignatus exibita nobis peticione monstrauit quod abbas et conuentus de Egnesham Lincolniensis diocesis asserentes Iohannem crucesignatum Willelmum et Ricardum filios ipsius illegittemos esse pro eo quod idem Robertus cum quondam Agnete de Histona uxore sua ex qua eosdem filios procreauit in facie ecclesie nuptias solempniter iterauit licet cum ea primitus legitime contraxisset et ipsos quominus in bonis paternis et maternis libere succedere ualeant impediunt minus iuste Quare nobis humiliter supplicauit ut occasione huiusmodi non obstante dictos filios suis denunciari liberos et debere in bonis eisdem succedere mandaremus Quia uero nobis non constitit de premissis de tua fraternitate confisi per apostolica tibi scripta mandamus quatinus uocatis qui fuerint euocandi et inquisita super hiis et cognita diligencius ueritate quod canonicum feurit appellacione remota decernas faciens quod decrueris censuram ecclesiasticam firmiter obseruari Datum Perusii ii Idus Iunii pontifictus nostri anno iii

Source (click image below to view full size)