Charter Document - 00911310
| Charter Number: | 00911310 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1241 - 1264 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f72v) |
Charter:
Sciant [presentes et futuri] quod ego Willelmus Caperun de Red dedi et concessi remisi et quieta clamaui pro me et heredibus meis abbati de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus et eorum successoribus in perpetuum viginti et novem solidos annui redditus quos percipere consueui de eisdem de manerio suo de Histona pro terra que fuit patris mei in uilla de Fauflore ita quod nec ego nec aliquis heredum meorum uel alius aliquis nomine nostro aliquid iuris uel clamii in dicto redditu possit sibi uendicare Pro hac autem donacione [concessione remissione et quieta clamacione] dederunt michi dictus abbas et monachi predicti viginti et novem marcas in gersummam Ego uero [Willelmus et heredes mei predictam donacionem concessionem remissionem et quietam clamacionem contra omnes gentes warantizabimus et defendemus in perpetuum] Et ut [hec mea donacio concessio remissio et quieta clamacio firma et stabilis in perpetuum permaneat huic presenti scripto sigillum meum apposui hiis testibus] []
