Charter Document - 00911293
Charter Number: | 00911293 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1241 - 1264 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f69v) |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum uisuris uel audituris Philippus de Cumbewelle salutem Nouerit uniuersitas uestra me et heredes meos obligatos esse abbati et conuentui de Hegnesham in perpetuum ad obseruacionem doni annui redditus xv solidorum apud Welde quod Cecilia filia mea eisdem in puram et perpetuam elemosinam fecit quem quidem redditum de dono domine Matildis de Seuecwrthe dicta Cecilia filia mea optinuit ita uidelicet quod si dicta Cecilia filia mea uel heredes sui uel aliquis nomine ipsius contra suum factum seu donum uenire presumpserit donum predictum qualicunque racione reuocando uel causa istius donacionis redditum uel seruicium qualecunque exigendo uel quocunque alio modo dictos abbatem et conuentum laboribus et expensis fatigando ego predictus Philippus et heredes mei uel quicunque alii successores siue iure hereditario siue ex donacione seu uendicione michi in tota hereditate mea uel in parte succedant omnes uel unus nostrum quemcunque abbas qui pro tempore fuerit et conuentus de Egnesham eligere uoluerit huiusmodi exigenti resistemus et dictos abbatem et conuentum defendemus et omni modo indempnes conseruabimus si autem aliquo casu contingente dictos abbatem et conuentum racione predicte donacionis Cecilie filie mee uexatos esse uel ob defectum nostre defensionis sumptus aliquos facere oportere ego sepe dictus Philippus et heredes mei seu quicunque alii successores eodem modo quo supradictum est tantundem redditus apud Egnesham de terra mea de Cumbewelle eis persoluemus eisdem diebus quibus predictus redditus Cecilie filie mee reddi consueuit et expensas factas tam in doni Cecilie filie mee defensione quam in istius obligacionis obseruande exaccione restituemus In cuius rei testimonium presentibus scriptis partes hinc inde sigilla sua apposuerunt