Charter Document - 00911193
Charter Number: | 00911193 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1213 - 1222 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f49v) |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus de Auuers dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Sare uxori mee totam terram illam que eschaeta fuit Roberto de Auuers patri meo in hereditate de Roberto Cheuachesul scilicet unum feodum militis et dimidium et quam predictus Robertus de Auuers pater meus dedit michi ad dotandam predictam Saram tenendam omnibus [diebus] uite sue in liberam dotem Ego Galfridus et heredes mei warantizabimus totam predictam terram predicte Sare Hiis testibus Roberto de Pisele Roberto filio Amauri Hugone de Bereford Rogero de Bereford Roberto Wandard Allano de Fulewelle Roberto de Bodenden et multis aliis