Charter Document - 00911085
Charter Number: | 00911085 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1154 - 1163 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f29r) |
Charter:
Willelmus de Cheisnei omnibus hominibus tam anglicis quam francis salutem Sciatis me dedisse et presenti carta confirmasse deo et sancte Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus pro salute domini mei regis Henrici et domine mee A regine et pro animabus patris et matris mee et pro anima mea et omnium parentum et propinquorum meorum unum molendinum in Dedinton quod uocatur Westmulne cum omnibus pertinentiis suis libere et quiete et integre sicut elemosinam decet perpetuo habendum et possidendum Quare uolo et firmiter precipio ut prefati monachi de Egnesham predictum molendinum de Dedinton bene et in pace et honorifice habeant et teneant et ut nullus eis inde aliquam calumpniam uel molestiam faciat His testibus Radulfo de Cheisnei Radulfo Murdac Radulfo de Wigornia Philippo et Rogero fratribus eius