Charter Document - 00910595

Charter Document - 00910595


Charter Number: 00910595
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1268
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f149r)

Charter:

Memorandum quod cum Henricus de Wytefelde aramiasset assisam versus abbatem de Egnesham per breue vltime presentacionis ad ecclesiam de Cadelyntone uenit abbas a die Pasche in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xlii apud Lond coram domino Rogero de Turkeby Rogero de Witcester N de la Tur[ri] tunc sedentibus in banco et dicebat quod [non] tenebatur respondere quia ecclesia non uacabat immo consulta fuit per magistrum Walterum de Sancto Edmundo qui fuerat in possessione illius ecclesie per xx annos et amplius qui etiam eam possedit ut cappelam sue matris ecclesie de Cherlebury quam habuit de presentacione abbatis et conuentus de Egnesham Et hoc paratus fuit docere [] Et dominus rex de concessu parcium scripsit episcopo Lincolniensi qui diligenter inquireret si vacaret ecclesia uel non [] Qui quidem episcopus facta diligenti inquisicione rescripsit iusticiariis in crastino Iohannis Baptiste anno predicto per suas litteras patentes quod non vacabat ecclesia predicta quia magister Walterus de Sancto Edmundo eam ocupabat et possederat eandem per xx annos et amplius vt capellam sue matris ecclesie de Cherlebury Et cum idem dies datus esset partibus uenerunt magister Willelmus de Benintone et Hugo de Hamptone attornati predicti abbatis Henricus autem non venit vnde consideratum fuit per dominum Rogerum de Beus qui tunc sedebat in banco quod abbas recederet quietus et dictus Henricus in misericordia

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Memorandum quod cum Henricus de Wytefelde aramiasset assisam versus abbatem de Egnesham per breue vltime presentacionis ad ecclesiam de Cadelyntone uenit abbas a die Pasche in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xliidate apud Lond coram domino Rogero de Turkeby Rogero de Witcester N de la Tur[ri] tunc sedentibus in banco et dicebat quod [non] tenebatur respondere quia ecclesia non uacabat immo consulta fuit per magistrum Walterum de Sancto Edmundo qui fuerat in possessione illius ecclesie per xx annosnumeral et amplius qui etiam eam possedit ut cappelam sue matris ecclesie de Cherlebury quam habuit de presentacione abbatis et conuentus de Egnesham Et hoc paratus fuit docere [] Et dominus rex de concessu parcium scripsit episcopo Lincolniensi qui diligenter inquireret si vacaret ecclesia uel non [] Qui quidem episcopus facta diligenti inquisicione rescripsit iusticiariis in crastino Iohannis Baptiste anno predicto per suas litteras patentes quod non vacabat ecclesia predicta quia magister Walterus de Sancto Edmundo eam ocupabat et possederat eandem per xx annosnumeral et amplius vt capellam sue matris ecclesie de Cherlebury Et cum idem dies datus esset partibus uenerunt magister Willelmus de Benintone et Hugo de Hamptone attornati predicti abbatis Henricus autem non venit vnde consideratum fuit per dominum Rogerum de Beus qui tunc sedebat in banco quod abbas recederet quietus et dictus Henricus in misericordia