Charter Document - 00910592
Charter Number: | 00910592 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inquest |
Date: | 1200 - 1203 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f148r) |
Charter:
H dei gracia Cantuariensis archiepiscopus [] dilecto in Christo filio W archidiacono Oxen[efordie] salutem graciam et [benediccionem] Ex parte I mulieris conquerentis nobis est intimatum quod cum inter ipsam et abbatem Egneshamie super aduocacione ecclesie de Kersintune uertatur questio pendente questione illa custodiam illius ecclesie clerico predicti abbatis commisisti Quoniam autem id de iure fieri non debet quia sic poterit alteri parti de facili preiudicium generari tibi mandamus commonentes quatinus amoto clerico illo custodiam illam tali committas per quem neutram parcium [opor]teat sui iuris incurrere dispendium donec per iudicium discutiatur ad quem pertineat eiusdem ecclesie aduocatio Ualete