Charter Document - 00910590

Charter Document - 00910590


Charter Number: 00910590
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1179
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f148r)

Charter:

Hec est finalis concordia facta apud Oxinefordiam in curia domini regis anno uicesimo quinto regni Henrici regis secundi coram iustitiis domini regis quinto die ante festum sancte Marie Magdalene coram Ranulfo de Glanuile Iohanne Cumin et Hugone de Gaherst et Willelmo de Bendenges et Alano de Furnels iustitiis domini regis qui tunc aderant per licentiam earundem iusticiarum inter Walterum de Chauz et Radulfum de Cheinei de terra de Wealde et de Estona cum omnibus pertinentiis de feudo et terra Walteri de Chauz quas predictus Radulfus calumpniatus est uersus prefatum Walterum de Chauz et unde duellum fuit wagiatum in curia domini regis scilicet quod prenominatus Walterus recognouit rectum sepe nominati Radulfi de Cheinei et reddidit ei plenarie predictas terras sine aliquo retinemento tenend de se et heredibus suis sibi et heredibus suis reddendo xv solidos annuatim pro omni seruitio ad duos terminos uidelicet vii solidos et vi denarios ad Pascha et vii solidos et vi denarios ad festum sancti Michaelis et sic singulis annis Et si dominus feudi exigerit aliquod seruitium de supradictis terris predictus Walterus et heredes eius debent aquietare eos de alio feudo suo scilicet de Hamstede et de Bensentune et Radulfus de Cheinei deuenit homo predicti Walteri et heredis sui Et pro hac conuentione Radulfus dedit v marcas Waltero et heredi suo v marcas et illas terras debet Walterus et heredes eius warantizare Radulfo de Cheinei et heredibus suis contra omnes homines sicut homini suo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta apud Oxinefordiam in curia domini regis anno uicesimo quinto regni Henrici regis secundidate coram iustitiis domini regis quinto die ante festum sancte Marie Magdalene coram Ranulfo de Glanuile Iohanne Cumin et Hugone de Gaherst et Willelmo de Bendenges et Alano de Furnels iustitiis domini regis qui tunc aderant per licentiam earundem iusticiarum inter Walterum de Chauz et Radulfum de Cheinei de terra de Wealde et de Estona cum omnibus pertinentiis de feudo et terra Walteri de Chauz quas predictus Radulfus calumpniatus est uersus prefatum Walterum de Chauz et unde duellum fuit wagiatum in curia domini regis scilicet quod prenominatus Walterus recognouit rectum sepe nominati Radulfi de Cheinei et reddidit ei plenarie predictas terras sine aliquo retinemento tenend de se et heredibus suis sibi et heredibus suis reddendo xv solidosnumeral annuatim pro omni seruitio ad duos terminos uidelicet vii solidosnumeral et vi denariosnumeral ad Pascha et vii solidosnumeral et vi denariosnumeral ad festum sancti Michaelis et sic singulis annis Et si dominus feudi exigerit aliquod seruitium de supradictis terris predictus Walterus et heredes eius debent aquietare eos de alio feudo suo scilicet de Hamstede et de Bensentune et Radulfus de Cheinei deuenit homo predicti Walteri et heredis sui Et pro hac conuentione Radulfus dedit v marcasnumeral Waltero et heredi suo v marcasnumeral et illas terras debet Walterus et heredes eius warantizare Radulfo de Cheinei et heredibus suis contra omnes homines sicut homini suo