Charter Document - 00910587
Charter Number: | 00910587 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f147v) |
Charter:
[Sciant presen]tes et futuri quod ego Tomas de Bantebir dedi [] in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et omnium parentum meorum deo et ecclesie [beate Marie de] Sulthorne totam illam terram quam W Cubbel tenuit in uilla et in campis de Sulthorne [habendam et tenendam integre] et quiete sicut decet puram elemosinam in perpetuum pro x[x]d et una li[bra] cimini [michi et heredibus] meis a predicta ecclesia annuatim pro omni seruitio in mundo soluendis Ego etiam [et heredes mei] predictam terram contra dominum feodi et omnes homines de omni seruitio adquie[tabimus et] eandem terram predicte ecclesie contra omnes homines et feminas warantizabimus