Charter Document - 00910583

Charter Document - 00910583


Charter Number: 00910583
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Appointment
Date: 1375
Date type: Internal, Event, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f146v)

Charter:

R[ex] omnibus ad quos [] salutem Sciatis quod de gracia nostra speciali concessimus dilecto seruienti nostro Iohanni Corour de camera nostra officium ianitoris in abbatia de Egnesham habendum cum feodis et proficuis ad idem officium spectantibus ad totam uitam dicti Iohannis modo quo Ricardus de Faxtone defunctus habuit ad mandatum nostrum dum uixit dictum officium cum feodis et proficuis supradictis In cuius rei [] Teste r[ege] apud Westmonasterium vii die Decembris In rotulatur in cancellar[ia] in rotulo patencium anno quadragesimo nono regni regis Edwardi tercii Uac[ant] quia restitute fuerunt et nichil inde actum est