Charter Document - 00910581
Charter Number: | 00910581 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Allowance |
Date: | 1354 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f145v) |
Charter:
Iohannes de Cudyngtone persona ecclesie de Stauntone Seynt Iohan summonitus fuit ad respondendum abbati de Egnesham de placito quod reddat ei centum solidos qui ei aretro sunt de annuo redditu uiginti solidorum quem ei debet ut dicit et unde idem abbas per attornatum suum dicit quod cum quidam Iohannes de Sancto Iohanne quondam fuisset seisitus de aduocacione ecclesie predicte et consilio et assensu uxoris sue et hominum suorum per quandam cartam suam concessisset et dedisset deo et beate Marie Egneshamensi et abbati Waltero predecessori ipsius nunc abbatis et conuentui eiusdem loci qui tunc fuit ecclesiam predictam per nomen ecclesie de Stauntone cum omnibus rebus ad eam pertinentibus in terra et decimis et rebus aliis in elemosinam et possessionem perpetuam pro anima Henrici reg[is] et predecessorum eius et pro anima Thome fratris ipsius Iohannis et omnium antecessorum suorum et pro anima uita et salute ipsius Iohannis et uxoris sue et heredum suorum ita ut abbas et monachi ecclesie Egneshamensis supradictam ecclesiam de Stauntona liberam et ab omni seruicio quietam tenerent et recognoscerent de ipso Iohanne et de omnibus heredibus suis in perpetuum ac idem Walterus tunc abbas postmodum seisitus fuisset de annua pensione predicta per manus cuiusdam tunc persone ecclesie predicte et quam quidem pensionem quidam Hugo dudum episcopus Lincolniensis inter alias ecclesias racionabiliter adeptas et pensiones quas in eisdem ecclesiis tunc abbas et conuentus de Egnesham habuerunt et perceperunt ecclesiam de Stantone predictam et in eadem annuam pensionem uiginti solidorum predictam per quoddam scriptum suum sigill[i] sui municione roboratum concessisset et auctoritate episcopali confirmauit et officii sui auctoritate communiit et post quidam Willelmus Lincolniensis episcopus per quoddam scriptum suum recitans concessionem et confirmacionem predicti Hugonis episcopi predecessoris sui uestigiis eiusdem predecessoris sui pie inherens dictam concessionem inter alia abbati loci predicti et monachis qui tunc fuerunt auctoritate episcopali predicti sui testimonio et sigilli sui patrocinio confirmauit et similiter post predictum Walterum abbatem omnes abbates loci predicti predecessores ipsius abbatis qui nunc est per manus personarum ecclesie predicte de Stantone seisiti fuerunt de annuo redditu predicto uiginti solidorum usque quinque annos ante diem impetracionis breuis sui scilicet uicesimo die Nouembris anno regni domini regis nunc Anglie xxviii quod predictus nunc persona annuum redditum predictum ei subtraxit et ilium ei hucusque reddere contradixit et adhuc contradicit unde dicit quod deterioratus est et dampnum habet ad ualenciam uiginti librarum et inde producit sectam [] Et Iohannes per Simonem de Kilby attornatum suum uenit et dicit quod ipse non potest dedicere quin ipse tenetur predicto abbati in annuo redditu predicto et in arreragiis eiusdem prout predictus abbas superius uersus eum narrauit Ideo consideratum est quod idem abbas recuperet uersus eum annuum redditum predictum et arreragia predicta ac eciam dampna predicta et nichil de misericordia quia placitauerunt primo die et super hoc idem abbas gratis remittit dampna