Charter Document - 00910578

Charter Document - 00910578


Charter Number: 00910578
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1160 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f144v)

Charter:

Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Godefridus dei gracia abbas Egneshamie et totus eiusdem loci conuentus concessimus Gilberto Taylard dimidiam hidam quam Radulphus Taylard auus ipsius ante tenuit et post eum Willelmus Taylard pater prefati Gilberti quamque quidam Elfwinus ante Radulphum tenuit in Cherlebury solidam et quietam ipsi et heredibus suis pro qua dimidia hida terre et pro duobus mansis in eadem uilla ubi Willelmus Wyneman et Eadwinus rotarius manserunt sepe dictus Gilbertus et heredes sui singulis annis nobis sex solidos reddent duobus terminis tres solidos ad festum sancti Michaelis et tres solidos ad festum Pentecostes Hiis testibus Hamone Gilleberto de Almari Willelmo de Spellesbury Waltero fratre eius atque Stephano fratre predictorum Iordano de Colleia Waltero de Terra Uasta Roberto de Wallyngford Rogero Waleys Roberto Coco Willelmo Fraunceis et aliis multis