Charter Document - 00910563

Charter Document - 00910563


Charter Number: 00910563
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1328
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f140v)

Charter:

Sciant [] quod ego Iohannes de Trillowe clericus dedi [] religiosis uiris abbati et conuentui de Egnesham molendinum de Catteham cum crofto adiacente et insula pratis pasturis pascuis stagno piscar[ia] uiis semitis pontibus uad[is] multur[a] cum omnibus aliis pertinenciis suis simul cum quinque solidatis annui redditus in quibus Willelmus le Clerke et Matildis uxor eius michi annuatim tenentur pro omnibus terris et tenementis pratis pascuis et pasturis cum pertinenciis que de me tenent in Tackele ad terminum uite sue tam apud la Breche quam alibi simul cum reuersione earundum terrarum et tenementorum que michi post mortem dictorum Willelmi et Matildis reuerti debent pariter cum redditu quinque solidorum annui redditus in quibus Henricus le Maceon de Tackele michi annuatim tenetur pro terris et tenementis que de me tenet ad terminum uite sue in Tackele cum reuersione earundem terrarum et tenementorum que michi post mortem dicti Henrici reuerti debent habendum et tenendum dictum molendinum cum omnibus pertinenciis suis ut predictum est predictis religiosis abbati et conuentui de Egnesham et eorum successoribus de capitalibus [dominis] feodi illius per seruicia inde debita et consueta quiete de me et heredibus meis inperpetuum In cuius [] hiis testibus dominis Rogero de Nodar[iis] et Roberto de Bereford militibus Ricardo de Willemescote Willelmo de Shareshulle Radulfo de Pratellis Willelmo Leygh Iohanne Scorchebuf et aliis Datum apud Egnesham die Veneris in festo Annunciacionis beate Marie anno regni regis Edwardi tercii post conquestum secundo