Charter Document - 00910562

Charter Document - 00910562


Charter Number: 00910562
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1328
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f140r)

Charter:

Uniuersis [] Thomas le Gay de Northbroke salutem in domino sempitemam Nouerit universitas uestra quod cum Iohannes de Trillowe habeat et teneat molendinum de Cattesham cum omnibus pertinenciis suis ex dono et feoffamento meo sibi heredibus et assignatis suis in perpetuum uolo et concedo quod habeat omnia aysiamenta ad dictum molendinum spectancia adeo plene et Iibere sicut ego predictus Thomas habui et possedi dum dictum molendinum tenui et quod libere reparare possit dictum molendinum stagnum pontem tam ex parte mea super solo meo quam ex parte altera ita quod racione manuoperis sui in solo meo non occasionetur et quod nullus ueniens ad dictum molendinum quacunque de causa nullatenus perturbetur sed quod habeat liberum cheminum chaceam et viam per totum super fundo meo sicut hactenus habere consueui Ad que omnia plenius obseruanda obligo me heredes et assignatos meos quantum ad me pertinet fideliter per hoc scriptum In cuius [] hiis testibus dominis Rogero de Nodar[iis] et Roberto de Berefort militibus Ricardo de Willamescote Willelmo de Shareshulle Radulfo de Pratellis Willelmo de Leyghe Iohanne Scorchebeufe et aliis Datum apud Egnesham die dominica proxima post festum sancti Mathie apostoli anno regni regis Edwardi tertii post conquestum secundo