Charter Document - 00910558
| Charter Number: | 00910558 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1332 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f139r) |
Charter:
Uniuersis ad quos [] Iohannes de Leukenore salutem in domino Noueritis me concessisse et licenciam dedisse abbati et conuentui de Egnesham boscum suum de Cherlebury assartare et proficuum suum inde et alibi super solum suum proprium facere et boscum assartatum et assartandum in defenso tenere et habere saluo michi libero ingressu et egressu ad communam meam tempore aperto et non seminate ad totam uitam meam ita quod ego dictus Iohannes ad totam uitam meam in predicto assarto siue assartando aliquam communam pasture nisi in tempore aperto exigere uel uendicare [non] potero Pro qua autem concessione et licencia dederunt michi dicti abbas et conuentus decem quarteria frumenti pro semine meo In cuius [] hiis testibus Ricardo de Wilhamescote Thoma de Langele Willelmo de Ortone et aliis datum apud Egnesham die dominica proxima post festum sancti Bartolomei apostoli anno regni regis Edwardi tercii post conquestum sexto
