Charter Document - 00910548

Charter Document - 00910548


Charter Number: 00910548
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1318
Date type: Internal, Event, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f135v)

Charter:

Rex vicecomiti Oxon et Berk salutem Scias quod Ricardus de Polhamtone nuper uicecomes comitatuum eorundem oneratus fuit super compotum suum de anno regni nostri nono ad scacarium nostrum nobis redditum de illis x libris quas dilectus nobis in Christo abbas de Egnesham nobis debuit de fine pro licencia retinendi quedam tenementa in Whitefelde et appropriandi ecclesiam de Wihtafelde et allocauimus eidem Ricardo super compotum suum predictum denarios predictos per unam talliam de dicto scaccario nostro nomine predicti abbatis leuatam Et ideo tibi precipimus quod ipsum abbatem pro denariis predictis ad opus nostrum seu predicti Ricardi leuand[is] de cetero non distringas et aueria sua si qua ea occasione ceperis eidem abbati deliberes indilate Teste I de Foxle apud Westmonasterium xiii die Nouembris anno regni nostri xii per magnum rotulum de anno ix