Charter Document - 00910545
Charter Number: | 00910545 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1316 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f134v) |
Charter:
Edwardus dei gracia [] omnibus [] Sciatis quod cum celebris memorie dominus Edwardus quondam rex Anglie pater noster primo die Iunii anno regni sui tricesimo quinto comperto per recordum et processum loquele que fuit coram Salamone de Roff et sociis suis dudum iusticiariis ipsius patris nostri tunc ultimo itinerantibus in comitatu Oxonie per breue ipsius patris nostri de recto inter ipsum patrem nostrum et bone memorie Oliuerum quondam episcopum Lincolniensem de aduocacione abbathie de Egnesham quod predictus episcopus maius ius habuit in aduocacione abbathie predicte quam predictus pater noster mandasset Waltero de Gloucestria tunc escaetori suo citra Trentam quod de abbathia predicta seu aliquibus ad eam pertinentibus que occasione mortis [] quondam abbatis loci illius ceperat in manum ipsius patris nostri se ulterius non intromittat sicut per inspeccionem rotulorum cancell[arie] ipsius patris nostri nobis constat nos ad requisicionem venerabilis patris I nunc episcopi Lincolniensis premissa per inspeccionem rotulorum et recordi et processus predictorum duximus exemplificanda nolentes quod predictus episcopus uel successores sui super aduocacione abbathie predicte per nos uel heredes nostros escaetores seu ministros nostros quoscunque contra tenorem recordi et processus predictorum molestentur indebite seu grauentur In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Claryndone xxvi die Marcii anno regni nostri decimo