Charter Document - 00910537

Charter Document - 00910537


Charter Number: 00910537
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquest
Date: 1315
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f130v)

Charter:

Inquisicio capta per Iohannem de Foxle apud Oxoniam die Mercurii proxima post festum sancti Petri ad Uincula anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi nono utrum abbas de Egnesham seu eius predecessores post annum regni domini Henrici quondam regis Anglie aui regis nunc quinquagesimum quartum aliquas terras seu tenementa in uilla Oxonie et suburbia eiusdem perquisierit pro quibus idem abbas talliari debet seu talliari consueuit necne et si sic tunc quas terras et que tenementa ubi qualiter et quo tempore per sacramentum Andree de Pyrye Iohannis le Orfeure Henrici de Lynne Ricardi de Berthe Gilberti de Grenestede Iohannis Culuert Roberti de Welle Iohannis le Quiltere Willelmi Mek Ricardi Ouere Thome Bost et Iohannis de Shyrebourne iuratorum qui dicunt super sacramentum suum quod abbas de Egnesham et predecessores sui nullas terras seu tenementa post annum regni domini Henrici regis Anglie aui regis nunc [liiii] in uilla Oxonie aut suburbio perquisiuerunt In cuius rei testimonium predicti iur[atores] huic inquisicioni sigilla sua apposuerunt Datum apud Oxoniam die et anno supradictis