Charter Document - 00910535

Charter Document - 00910535


Charter Number: 00910535
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Inquest
Date: 1315
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f129v)

Charter:

Inquisicio capta coram Iohanne de Foxle et Iohanne de Westcote apud Croumershe die Sabbati in uigilia sancti Laurencii anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi nono in presencia Ade de la Fenne balliui Margarete regine Anglie Iohannis de Langele forestarii foreste domini regis de Wychewode et aliorum forestariorum eiusdem foreste utrum quedam placea terre uocata La Forsakenho quam abbas de Egnesham et predecessores sui abbates eiusdem loci a tempore cuius contrarii memoria non existit tenuerunt tanquam pertinentem ad manerium suum de Cherlebury ut idem abbas dicit et quam placeam balliui Margarete regine Anglie nuper pretendentes placeam predictam ad manerium de Bloxham quod eadem regina tenet in dotem pertinere in manum ipsius regine ceperunt pertineat ad dictum manerium de Cherlebury sicut predictum est necne et si sic tunc utrum predictus abbas et predecessores sui predicti placeam illam tanquam pertinentem ad manerium illud tenuerint et a quo tempore et qualiter et quo modo et an predictus abbas per predictos balliuos de placea illa eiectus sit sicut predictum est necne et si sic tunc quando et qualiter et quo modo per sacramentum Roberti de Wykham Walteri le Poure militum Thorne Golafre Radulfi Chastilone Roberti le Botiller et Reginaldi de Lynham uiridariorum foreste predicte Iohannis de Cercedene et Roberti le Maceon regardatorum eiusdem foreste Willelmi de la Lee Iohannis de Whygthulle Thome de Sibbeford et Iohannis le Myrye iuratorum qui dicunt super sacramentum suum quod predictus abbas et predecessores sui placeam illam tanquam pertinentem ad manerium suum de Cherlebury tenuerunt a tempore cuius contrarii memoria non existit Dicunt etiam quod predictus abbas per balliuos predicte regine de predicta placea alio modo eiectus non est nisi quod balliui eiusdem regine de Bloxham iam per decem annos elapsos postquam predictus abbas predictam placeam assartare fecit et tenentibus suis eandem placeam tradidit tenendam de eo ad uoluntatem suam pro certo redditu inde eidem abbati per annum reddendo predictum abbatem impedierunt ita quod idem abbas redditum inde prouenientem hucusque percipere non potuit Et iur[atores] quesiti quis predictum redditum per predictos decem annos percepit dicunt quod idem redditus adhuc in manibus tenencium ipsius abbatis de predicta placea integre existit per impedimentum balliuorum regine predicte de Bloxham qui predictum abbatem pro predicto redditu distringere non permiserunt In cuius []