Charter Document - 00910531

Charter Document - 00910531


Charter Number: 00910531
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Inquest
Date: 1313
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f128r)

Charter:

Edwardus [] Iohanni Abel eschaetori suo citra Trentam salutem Quia ut intelleximus quod abbas de Egnesham quasdam terras et tenementa cum pertinenciis in Whitefelde que de nobis tenentur in capite per seriantiam sibi et domui sue in feudo perquisiuit licencia domini Edwardi quondam regis Anglie patris nostri aut nostra super hoc non obtenta nos super hoc certiorari uolentes vobis mandamus quod per sacramentum proborum et legalium hominum de balliua vestra per quos rei veritas melius sciri poterit diligenter inquiratis quas terras et que tenementa in dicta villa prefatus abbas sicut predictum est adquisiuit et de quo et quo tempore et qualiter et quo modo et de quo uel de quibus teneantur utrum uidelicet de nobis sicut predictum est an de alio et per quod seruicium et qualiter et quo modo Et inquisicionem inde distincte et aperte factam nobis sub sigillo uestro et sigillis eorum per quos facta fuerit sine dilacione mittatis et hoc breue Teste me ipso apud Wyndeshore tercio die Augusti anno regni nostri septimo