Charter Document - 00910529
| Charter Number: | 00910529 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1313 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f127v) |
Charter:
Uniuersis pateat per presentes quod nos Adam permissione diuina abbas Egneshamie et eiusdem loci conuentus attornauimus loco nostro dilectos nobis in Christo fratres Nicholaum de Canynge et Willelmum de Staunforde commonachos et confratres nostros ad recipiendam seysinam per manus domini Iohannis de Trillawe de omnibus terris tenementis reditibus et seruiciis cum pertinenciis que idem Iohannes nuper a Roberto fratre et herede Iohannis le Long iuniar[is] et Roberto de Astone in Wykerisyndone in feodo perquisiuit et de quibus nos et successores nostros per cartam suam in puram et perpetuam elemosinam feoffauit prout in eadem plenius est expressum In cuius [] Datum apud Egnesham in capitulo nostro die Ueneris proxima post festum sancti Nicholai anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi septimo
