Charter Document - 00910516

Charter Document - 00910516


Charter Number: 00910516
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1305
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f122v)

Charter:

Placita coram domino rege apud Westmonasterium in termino sancte Trinitatis anno regni Edwardi filii regis Henrici tricesimo tercio Oxon Preceptum fuit vicecomiti cum transcriptum pedis cuiusdam finis in curia domini Henrici regis patris regis nunc anno regni sui vicesimo coram Willelmo de Eboraco sociis suis dudum iusticiariis eiusdam patris regis nunc itinerantibus in comitatu Suthamptone leuati inter Luciam de Arderne petentem et Nicholaum quondam abbatem de Egnesham tenentem de aduocacione ecclesie de Sulthorne cum pertinentiis coram r[ege] certis de causis venire fecit r[ex] in quo continetur quod predicta Lucia de Arderne remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Egnesham totum ius et clamium quod habuit in tota predicta advocacione cum pertinentiis imperpetuum ac ex parte Thome nunc abbatis de Egnesham accepimus quod quedam Lucia que fuit vxor Thome de Leukenor aduocacionem predictam predicto abbati nunc deforc[iat] scire faceret predicte Lucie que fuit vxor predicti Thome de Leukenor per duos liberos [] de comitatu [] quod esset coram rege hic ad hunc diem videlicet in octabis sancte Trinitatis [] ad ostendendum si quid pro se [] quare predictus abbas qui nunc est aduocacionem ecclesie predicte habere non deberet iuxta formam finis predicti et vlterius factura [] quod curia regis [] in hac parte [] Et vicecomes returnauit quod scire fecit ei per Iohannem Styward et Henricum de Cimiterio que per premunicionem sibi factam coram rege non venit Ideo mandandum est episcopo loci diocesano quod non obstante reclamacione dicte Lucie que fuit vxor predicti Thome de Leukenor idoneam personam ad eandem ecclesiam ad presentacionem predicti abbatis admittat []

Source (click image below to view full size)