Charter Document - 00910515
Charter Number: | 00910515 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1305 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f122v) |
Charter:
Rex uenerabili in Christo patri I eadem gracia Lincolniensi episcopo salutem Sciatis quod Thomas abbas de Egnesham in curia nostra coram iusticiariis nostris apud Westmonasterium recuperauit versus Luciam que fuit vxor Thome de Leukenor et Petrum de Schenyndon presentacionem suam ad ecclesiam de Sulthorne per quandam assisam ibi inter eos summonitam et captam Et ideo vobis mandamus quod ad presentacionem ipsius abbatis ad predictam ecclesiam idoneam personam admittatis Teste R de Hingham apud Westmonasterium xxvii die Iunii anno regni nostri tricesimo tercio
Markups
Names Markup:
Rex uenerabili in Christo patri I eadem gracia Lincolniensi episcopo salutem Sciatis quod Thomas abbas de Egnesham in curia nostra coram iusticiariis nostris apud Westmonasterium recuperauit versus Luciam que fuit vxor Thome de Leukenor et Petrum de Schenyndon presentacionem suam ad ecclesiam de Sulthorne per quandam assisam ibi inter eos summonitam et captam Et ideo vobis mandamus quod ad presentacionem ipsius abbatis ad predictam ecclesiam idoneam personam admittatis Teste R de Hingham apud Westmonasterium xxvii die Iunii anno regni nostri tricesimo terciodate