Charter Document - 00910504

Charter Document - 00910504


Charter Number: 00910504
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1295
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f116v)

Charter:

Assisa capta coram H de Enefeud et I de Bosco iusticiariis ad assisam capiendam assignatis apud Oxoniam in comitatu Oxonie in crastino Natiuitatis sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Edwardi filii regis Henrici xxiii Assisa uenit recognitura si Ela de Lungespeye comitissa Warr[iwick] abbatissa de Godestowe Ricardus uicarius ecclesie de Carsingtone Symon le Clerk et Iohanna vxor eius Iohannes le Blund de Carsingtone Mich[ael] de Meleden Iohannes de Fayreforde capellanus Iohannes Morel Thomas le Messer Walterus le Caruer Hugo Brown et Robertus le Deueneys iniuste [] diuerterunt cursum cuiusdam aque in Carsingtone ad nocumentum liberi tenementi abbatis de Egnesham in Egnesham post primam [] et unde queritur quod vbi predicta aqua currere solebat directe ad molendinum ipsius abbatis predicti Ela comitissa et alii diuerterunt cursum eiusdem aque per quod idem abbas amittit proficua eiusdem molendini Et Iohannes de Fayreforde Iohannes Morel Thomas le Messer Walterus le Caruer Hugo et Robertus non uenerunt Et Iohannes Morel attachiatus fuit per Robertum Hawise et Hugonem Brown ideo ipsi in misericordia Et alii non fuerunt attachiati quia non fuerunt inuenti Ideo capiatur assisa uersus eos per defectum Et Ela comitissa abbatissa Ricardus per balliuum suum et Symon et alii propria persona sua venerunt et nichil dicunt quare assisa rem[anet] ideo capiatur assisa Iur[atores] dicunt super sacramentum suum quod vbi predictus abbas et predecessores sui a tempore quo non extat memoria per homines suos ire solebant per quandam semitam in oblongum stagni molendini sui predicti et predictum stagnum quandocunque in aliqua parte dirutum fuerit cum meremio et turbis suis propriis que per batellum suum ibidem cariar[e] fecerunt reparare ac per superundationem aque predictum stagnum quadam sui parte dirutum fuisset et predictus abbas sicut ipse et predecessores sui a tempore quo non extat memoria facere consueuerunt in forma predicta stagnum reparasset predicti Iohannes de Fayreforde Iohannes Morel Thomas le Messer Walterus Hugo et Robertus per preceptum ipsius Michaelis partem predicti stagni quam predictus abbas reparauerat prostrauerunt per quod predicta aqua alibi diuertitur et predictus abbas amittit proficua molendini sui Et quoad predictos comitissam et alios dicunt ipsi non fecerunt iniuriam Ideo consideratum est quod predicta aqua reducatur ad cursum pristinum ad custus predicti Michaelis et aliorum per visum recogn[itorum] Et abbas recuperet dampna sua que taxantur per iur[atam] ad sexaginta solidos Et Michael et alii in misericordia Et abbas similiter in misericordia pro falso clamio uersus predictam Elam et alios

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Assisa capta coram H de Enefeud et I de Bosco iusticiariis ad assisam capiendam assignatis apud Oxoniam in comitatu Oxonie in crastino Natiuitatis sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Edwardi filii regis Henrici xxiiidate Assisa uenit recognitura si Ela de Lungespeye comitissa Warr[iwick] abbatissa de Godestowe Ricardus uicarius ecclesie de Carsingtone Symon le Clerk et Iohanna vxor eius Iohannes le Blund de Carsingtone Mich[ael] de Meleden Iohannes de Fayreforde capellanus Iohannes Morel Thomas le Messer Walterus le Caruer Hugo Brown et Robertus le Deueneys iniuste [] diuerterunt cursum cuiusdam aque in Carsingtone ad nocumentum liberi tenementi abbatis de Egnesham in Egnesham post primam [] et unde queritur quod vbi predicta aqua currere solebat directe ad molendinum ipsius abbatis predicti Ela comitissa et alii diuerterunt cursum eiusdem aque per quod idem abbas amittit proficua eiusdem molendini Et Iohannes de Fayreforde Iohannes Morel Thomas le Messer Walterus le Caruer Hugo et Robertus non uenerunt Et Iohannes Morel attachiatus fuit per Robertum Hawise et Hugonem Brown ideo ipsi in misericordia Et alii non fuerunt attachiati quia non fuerunt inuenti Ideo capiatur assisa uersus eos per defectum Et Ela comitissa abbatissa Ricardus per balliuum suum et Symon et alii propria persona sua venerunt et nichil dicunt quare assisa rem[anet] ideo capiatur assisa Iur[atores] dicunt super sacramentum suum quod vbi predictus abbas et predecessores sui a tempore quo non extat memoria per homines suos ire solebant per quandam semitam in oblongum stagni molendini sui predicti et predictum stagnum quandocunque in aliqua parte dirutum fuerit cum meremio et turbis suis propriis que per batellum suum ibidem cariar[e] fecerunt reparare ac per superundationem aque predictum stagnum quadam sui parte dirutum fuisset et predictus abbas sicut ipse et predecessores sui a tempore quo non extat memoria facere consueuerunt in forma predicta stagnum reparasset predicti Iohannes de Fayreforde Iohannes Morel Thomas le Messer Walterus Hugo et Robertus per preceptum ipsius Michaelis partem predicti stagni quam predictus abbas reparauerat prostrauerunt per quod predicta aqua alibi diuertitur et predictus abbas amittit proficua molendini sui Et quoad predictos comitissam et alios dicunt ipsi non fecerunt iniuriam Ideo consideratum est quod predicta aqua reducatur ad cursum pristinum ad custus predicti Michaelis et aliorum per visum recogn[itorum] Et abbas recuperet dampna sua que taxantur per iur[atam] ad sexaginta solidos Et Michael et alii in misericordia Et abbas similiter in misericordia pro falso clamio uersus predictam Elam et alios