Charter Document - 00910498

Charter Document - 00910498


Charter Number: 00910498
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter of Proxy
Date: 1286
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f113v)

Charter:

Uniuersis [] Noueritis quod nos nostro et monasterii nostri nomine et pro nostris et monasterii nostri necessariis negociis et utilitatibus in tali loco expediendis dilectum nobis in Christo talem exhibitorem presencium constituimus et facimus procuratorem nostrum ad contrahendum mutuum nostro et monasterii nostri nomine et a quibuscunque personis clericis uel laicis uno uel pluribus usque ad summam tante pecunie xiii solidis et iiii denariis pro marca qualibet computatis et ad promittendum et iurandum in animas nostras nos reddituros et soluturos eisdem creditoribus uel uni eorum in solid[um] dictam pecunie quantitatem loco et termino quibus promittere uoluerit cum dampnis et expensis et interesse et ad obligandum propterea se procuratorio nomine pro nobis et nos ipsos et successores nostros omnes et dictum monasterium nostrum et omnia nostra et dicti monasterii bona mobilia et immobilia presencia et futura ecclesiastica et mundana et ad renunciandum excepcioni non numerate et non recepte et in nostram et dicti monasterii utilitatem non conuerse pecunie et excepcioni doli et constitucioni de duabus dietis edite in concilio generali et conuencioni locorum et iudicum iuri reuocandi dom[um] beneficio restit[ucionis] in integrum omnibus apostolicis litteris et maxime illis per quas ab apostolica sede d[icitu]r Anglicis esse indultum ne ultra mare seu extra regnum Anglie conueniri uel ad iudicium euocari ualeant sine speciali mandato dicte sedis faciente mencionem de dicto indulto et omnibus aliis ex[cepcioni]bus et iuribus et ad comparendum in iudicio coram auditore causarum domini pape et dictum debitum recognoscend[um] et ad omnem condempnacionem et preceptum de soluendo dictum debitum subeund[um] et in audiend[um] et subeund[um] excommunicacionis et interdicti sentencias ferendas ab auditore predicto prout sibi placuerit quas ipso facto incurramus nisi supradictum debitum soluerimus loco et termino supradictis et ad conquiescendum sponte condempnacioni precepto et sentenciis memoratis et generaliter ad omnia et singula facienda que in predictis et pro predictis fuerint oportuna ratum habituri et gratum quicquid per predictum procuratorem nostrum factum et procuratum fuerit in predictis et quolibet predictorum In quorum []