Charter Document - 00910490
Charter Number: | 00910490 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1292 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f111v) |
Charter:
Abbas de Egnesham per attornatum suum petit uersus Ricardum Douuyle et Matildem vxorem eius aduocacionem capelle de Chadelintone vt ius ecclesie sue [] per precipe de aduocacione [] et unde dicit quod quidam Gilbertus quondam abbas de Egnesham predecessor ipsius abbatis fuit seysitus de predicta aduocacione ut de feodo et iure ecclesie sue beate Marie de Egnesham tempore pacis tempore domini Henrici regis patris domini regis nunc et qui eodem tempore ad eandem capellam presentauit quemdam Walterum de Sancto Edmundo clericum suum qui ad presentacionem suam fuit admissus et institutus capiendo inde expleta vt in oblacionibus obuentionibus minutis decimis et grossis ad ualenciam [] et quod tale sit ius suum et ecclesie sue predicte offert [] Et Ricardus et Matildis per attornatum suum uen[erunt] et defend[unt] ius suum quando [] et seysinam predicti Gilberti quondam abbatis [] predecessoris predicti abbatis ut de feodo et iure [] et totum et ponunt se in magnam assisam domini regis et petunt recognicionem fieri utrum ipsi maius ius habeant in predicta aduocacione vt ius ipsius Matildis an predictus abbas [] et offerunt domino regi dimidiam marcam pro habend mencione de tempore [] et recipitur [] Dies datus est eis hic in octabis sancti Hillarii Et tunc uen[erunt] quatuor milites [] [ad quem diem uenerunt Iohannes de Elesfeud Iohannes de Preus Robertus de Romeny et Walterus de Wyhthulle quatuor milites electi ad eligendum magnam assisam predictam et elegerunt Iohannem de Elesfeud Iohannem de Preus Robertum de Romeny Walterum de Wyhthulle Alanum de Craule Milonem de Hastynges Mathiam de Besilles Fulconem de Rucote Willelmum de Scalebroke Henricum de Bruyli Rogerum de Lile et Egidium de Lile Iudicium Uicecomes uenire faciat eos hic in octabis sancte Trinitatis [] Ad quem diem uenerunt partes per attornatos suos et similiter duodecim milites qui dicunt super sacramentum suum quod predictus Gilbertus quondam abbas [] predecessor predicti abbatis fuit seysitus de aduocacione capelle predicte tempore pacis tempore domini Henrici regis predicti et eodem tempore presentauit predictum Walterum clericum suum ad predictam capellam et dicunt quod predictus abbas maius ius habet in predicta aduocacione vt de iure ecclesie sue predicte quam predicti Ricardus et Matildis vt de iure ipsius Matildis Ideo consideratum est quod predictus abbas recuperet seysinam suam uersus predictos Ricardum et Matildem de predicta aduocacione habend et tenend ipsi abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte quiete de predictis Ricardo et Matilde et heredibus ipsius Matildis imperpetuum et Ricardus et Matildis in misericordia]