Charter Document - 00910486

Charter Document - 00910486


Charter Number: 00910486
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1287 - 1289
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f110v)

Charter:

Oxon Simon filius Hugonis Horloke petit uersus Petrum le porter de Egnesham unum mesuagium et unam acram terre cum pertinenciis in Egnesham et uersus eundem Petrum quem Ricardus Bacun uoc[at] ad waranciam et qui ei war[antizat] unam acram terre cum pertinentiis in eadem uilla ut ius suum [] de quibus Matildis que fuit uxor Iohannis le porter auia predicti Symonis cuius heres ipse est fuit seysita in dominico ut de feodo die quo [] Et Petrus uenit et al[ias] uocat ad waranciam abbatem de Egnesham qui modo uenit per sum[monitores] et petit sibi ostendi per quod debeat ei war[antizare] et predictus Petrus profert quandam cartam sub nomine cuiusdam Iohannis quondam abbatis de Egnesham et eiusdem loci conuentus que testatur quod idem abbas et conuentus dederunt et carta sua confirmauerunt eidem Iohanni le porter antecessori istius Petri cuius heres ipse est tres dimidias acras terre in Egnesham et obligauit se et successores suos ad warantiam [] et predictus abbas dicit quod non debet ei predicta tenementa war[antizare] per predictam cartam quia dicit quod predicta tenementa contenta in predicta carta non sunt eadem que petuntur et que idem Symon posuit in uisu suo Et de hoc ponit se super patriam et Petrus similiter Ideo u[sque] in crastino Purificacionis beate Marie quia tam [] Postea in octabis sancti Martini anno regis nunc xvii uenerunt iur[atores] qui dicunt super sacramentum suum quod predicta tenementa in predicta carta nominata non sunt illa que predictus Symon petit et que posuit in uisu suo Ideo consideratum est quod predictus Simon recuperet inde seysinam suam uersus predictum Petrum et Petrus in misericordia et predictus abbas quietus de warantia

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Oxon Simon filius Hugonis Horloke petit uersus Petrum le porter de Egnesham unum mesuagium et unam acram terre cum pertinenciis in Egnesham et uersus eundem Petrum quem Ricardus Bacun uoc[at] ad waranciam et qui ei war[antizat] unam acram terre cum pertinentiis in eadem uilla ut ius suum [] de quibus Matildis que fuit uxor Iohannis le porter auia predicti Symonis cuius heres ipse est fuit seysita in dominico ut de feodo die quo [] Et Petrus uenit et al[ias] uocat ad waranciam abbatem de Egnesham qui modo uenit per sum[monitores] et petit sibi ostendi per quod debeat ei war[antizare] et predictus Petrus profert quandam cartam sub nomine cuiusdam Iohannis quondam abbatis de Egnesham et eiusdem loci conuentus que testatur quod idem abbas et conuentus dederunt et carta sua confirmauerunt eidem Iohanni le porter antecessori istius Petri cuius heres ipse est tres dimidias acras terre in Egnesham et obligauit se et successores suos ad warantiam [] et predictus abbas dicit quod non debet ei predicta tenementa war[antizare] per predictam cartam quia dicit quod predicta tenementa contenta in predicta carta non sunt eadem que petuntur et que idem Symon posuit in uisu suo Et de hoc ponit se super patriam et Petrus similiter Ideo u[sque] in crastino Purificacionis beate Marie quia tam [] Postea in octabis sancti Martini anno regis nunc xviinumeral uenerunt iur[atores] qui dicunt super sacramentum suum quod predicta tenementa in predicta carta nominata non sunt illa que predictus Symon petit et que posuit in uisu suo Ideo consideratum est quod predictus Simon recuperet inde seysinam suam uersus predictum Petrum et Petrus in misericordia et predictus abbas quietus de warantia