Charter Document - 00910485

Charter Document - 00910485


Charter Number: 00910485
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restitution
Date: 1286
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f110v)

Charter:

Omnibus [] Bertrandus le Blount rector ecclesie de Roulandrithe Magna salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod cum abbas et conuentus de Egnesham ab antiquo percepissent decimas de terris infrascriptis in Magna Roulandrithe uidelicet de duabas uirgatis terre quas Robertus Brendebroke tenet et una uirgata terre quam Margareta filia domini tenet et de tribus acris terre quas Edwardus clericus tenet et de dimidia uirgata terre quam Walterus de la Welle tenet et de dimidia uirgata terre quam Adam molendinarius et Hugo socius eius tenent ad terminum uite et de dimidia uirgata terre quam prior de Nortone colit que quidem decime ita sunt diuise quod predictus abbas et conuentus duas garbas perceperunt et ego et predecessores mei terciam garbam ac ego Bertrandus anno domini mcc octogesimo sexto predictum abbatem et conuentum spoliassem ex post facto aduertens me deliquisse plenam restitucionem eis feci in uigilia sancti Leonardi anno supradicto et obligo me sub pena quadraginta solidorum quod nunquam eos de cetero inquietabo uel spoliabo predictis decimis sic ab antiquo perceptis saluo michi et ecclesie mee et successoribus meis iure si quod michi uidetur competere inpetitorio In cuius rei testimonium quia sigillum meum est incognitum sigillum decani de Nortone qui predicte interfuit restitucioni ad instanciam meam una cum sigillo meo presentibus est appensum Datum apud Roulandrithe Parua in uigilia sancti Leonardi anno domini supradicto

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus [] Bertrandus le Blount rector ecclesie de Roulandrithe Magna salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod cum abbas et conuentus de Egnesham ab antiquo percepissent decimas de terris infrascriptis in Magna Roulandrithe uidelicet de duabas uirgatis terre quas Robertus Brendebroke tenet et una uirgata terre quam Margareta filia domini tenet et de tribus acris terre quas Edwardus clericus tenet et de dimidia uirgata terre quam Walterus de la Welle tenet et de dimidia uirgata terre quam Adam molendinarius et Hugo socius eius tenent ad terminum uite et de dimidia uirgata terre quam prior de Nortone colit que quidem decime ita sunt diuise quod predictus abbas et conuentus duas garbas perceperunt et ego et predecessores mei terciam garbam ac ego Bertrandus anno domini mcc octogesimo sextodate predictum abbatem et conuentum spoliassem ex post facto aduertens me deliquisse plenam restitucionem eis feci in uigilia sancti Leonardi anno supradicto et obligo me sub pena quadraginta solidorum quod nunquam eos de cetero inquietabo uel spoliabo predictis decimis sic ab antiquo perceptis saluo michi et ecclesie mee et successoribus meis iure si quod michi uidetur competere inpetitorio In cuius rei testimonium quia sigillum meum est incognitum sigillum decani de Nortone qui predicte interfuit restitucioni ad instanciam meam una cum sigillo meo presentibus est appensum Datum apud Roulandrithe Parua in uigilia sancti Leonardi anno domini supradicto