Charter Document - 00910483

Charter Document - 00910483


Charter Number: 00910483
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1307
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f109v)

Charter:

Edwardus dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Aquitannie omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem Quia accepimus per inquisicionem quam per dilectum et fidelem nostrum Hugonem le Despenser iusticiarium nostrum foreste vltra Trentam fieri fecimus quod non est ad dampnum vel preiudicium nostrum seu nocumentum forestarum nostrarum de Whicchewode et Shotoure si concedamus dilectis nobis in Christo abbati et conuentui de Egnesham quod ipsi boscos suos de Egnesham et Cheriebury qui sunt infra metas foreste nostre predicte de Whicchewode et boscum suum de Etona qui est infra metas predicte foreste nostre de Shotoure habeant et teneant sibi et successoribus suis quietos de regardo in perpetuum ita tamen quod venacio nostra in predictis boscis bene custodiatur et quod coopertum predicti bosci de Etona non destruatur nos per finem centum marcarum quem dictus abbas fecit nobiscum coram venerabili patre W Conuentrensi et Lychefeldensi Episcopo thesaurario nostro de assensu prefati iusticiarii nostri et in presencia sua concessimus eisdem abbati et conuentui pro nobis et heredibus nostris quod ipsi boscos suos predictos habeant et teneant sibi et successoribus suis quietos de regardo imperpetuum ita quod nullus forestarius viridarius regardator et alius minister noster foreste quicunque uel heredum nostrorum de boscis predictis in aliquo se intromittat nisi tantum de venacione nostra et heredum nostrorum quam per proprios forestarios nostros et heredum nostrorum in boscis predictis uolumus custodiri sed tota custodia boscorum predictorum pertineat ad predictos abbatem et conuentum et successores suos ac eorum homines seu ministros ad custodiam eorundem boscorum per predictos abbatem et conuentum ac eorum successores deputandos et iidem homines seu ministri ad custodiam illam sic deputandi sacramentum nobis et heredibus nostris prestabunt quod ipsi nobis seu heredibus nostris de uenacione nostra in boscis predictis non forisfacient nec quantum in ipsis erit per alios forisfieri permittent Et si magnum vastum in boscis predictis fieri contigerit tunc iusticiarius noster uel heredum nostrorum de foresta vltra Trentam vastum illud videat et nobis seu heredibus nostris faciat racionabiliter emendari hoc etiam nobis et heredibus nostris reseruato quod omnes transgressores de uenacione nostra uel heredum nostrorum in boscis predictis per proprios ministros nostros et heredum nostrorum de foresta attachiabuntur et transgressiones per ipsos sic factas nobis seu heredibus nostris emendabunt In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Lanrecoste quarto die Februarii anno regni nostri xxxv